Full text: Macedo, Augustino: Pictura Venetae Urbis, jusque partium in tabulis latinis, coloribus oratoriis expressa, et pigmentis poeticis colorata

29 
tiam pondere molis. Interstinguunt spatia currentia inter 
fingulas portas columnae è lapide porphyrite examussim 
sculptae, stilobatis, scapis, epistylijs, insignes, varijs figurarum 
modis animatae. Tractus quidam marmoreus perpetuo du¬ 
ctu desuper excurrit, labro prominenti, & signis interpositis 
loquaci. Quà mediam portam loricato coronat opere, scena 
venusta explicatur aureis, & argenteis crustulis vermiculata 
Mosaycam picturam vocant: quae tum extra, tum intra 
Templum dominatur maxime. Syluescit recta illa facies 
ramis marmoreis, intercisa scalpri duritie subtilis. Saxa 
frondescunt anaglyphis intercurrentibus, asperata florum sua 
uitate. Nemora lapidea dixeris? an lapides nemorales? Ra¬ 
piunt oculos in superiori lorica quatuor è fulgenti mettallo 
(ab asflatu Solis putes) conflati equi, colore aureo, fusili in¬ 
ducta anima viui, capite erecto, flexa ceruice, sparsa coma 
patulis naribus, oculis micantibus, anteriorum pedum proie 
ctu audaci nobiles. Qui attentiùs inspicit, hinnitum audire 
se sperat. Certè spirare videntur, & anhelare. Dignum opus 
Phidiaco, vel Praxiteleo Coelo. Neronis primum delitiae, po¬ 
steà Constantini bellici amores. Vtriusque & Nouae, & Ve¬ 
teris Romae ornamenta; nunc Venetiarum decora, & tro¬ 
phaea. Si fabulis locus esset, non alios Sol suo Currui iunge 
ret aptiores. Et quidem sic anhelant à cursu, vt Phaetonta 
recens excussisse videantur. In culmine fulget auratus in¬ 
gentis speciei Leo, Marci Euangelistae Symbolum, capite ra¬ 
dijs crinitis iubato, candicanti circulo, ceu diademate coro¬ 
natus, obuerso in Forum collo, acie oculorum cò vigilantis 
more conuersa, gressu pendulo, & ad officium custodiae 
solicito. Rugitum expectat, qui intuetur expressum. Fasti¬ 
gium insistunt statuae spirantes in marmore, ordine quo¬ 
dam in altum tendentes. In acroterio imago Sancti Mar 
ci & Ordinem terminat, & aspectum. Circumcircà, à fron¬ 
te, à lateribus funduntur Turriculae è marmorato, aspe- 
ritate circinata, dentatis extremitatibus, luxuriante in 
flores
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer