Full text: Macedo, Augustino: Pictura Venetae Urbis, jusque partium in tabulis latinis, coloribus oratoriis expressa, et pigmentis poeticis colorata

132 
deinde Toparchas, ac Dynastas singillatim referre non 
est animus, cùm prolixa res sit, & affectationis suspecta. 
IACOBVS FILIVS REGIS ARAGONIAE. 
Vnc & necessitas, & studium visendi Vrbem Vene¬ 
tias traxere. Duxerat quippe Vxorem loannam Re¬ 
gni Neapolitani hęredem. Necessitas eò se mari breui trans¬ 
ferendi, & numos à Republica mutuandi acuit desiderium 
spectandi inclytam Ciuitatem, quae cùm videnti placuit 
tum egenti subuenit. Annus fuit. M. CCCC. XV. 
d 
PETRVS LVSITANIAE REGIS FILIVS. 
Nfans (sic minores Regum suorum liberos vocant Hi¬ 
spani) summae spei adolescens, pietatis ergò, Hyerosolyma, 
exorato Patre loanne Primo Rege, peregrinationem suscepit. 
Appulit consilio, rectàque Venetias, lustrandae celeberimae 
Vrbis studio accensus, cuius rei argumentum est; quòd ab 
Rege Patre commendatus fuit per litteras Principi, Senatui¬ 
que, quibus officiosè postulabat, vt Petrum Filium aman¬ 
ter exciperent, & praeceptis instruerent, vt tutò inter bar 
baras Syriae gentes ver sari posset. Eo motus Senatus, illum 
Filij loco habuit, & cum suis, qui viginti quinque Nobiles 
iuuenes erant, magnificè exceptum, liberaliter tractauit 
nullo prorsus officij genere praetermisso. Quaecumque visu 
digna erant, ea illi perspecta, & explorata singulari dedu¬ 
centium opera patuerunt. Nec omiserunt paterno more 
eumdem admonere, ne se Principem inter illas perfidas 
nationes proderet; cautè, ac parce se gereret, adderet de 
cura, detraheret de pompa. Discedentem comitatus est 
Dux, & Senatus, ac in ipso discessu complexus eum Dux 
per speciem blandientis torquem ingentis pretij in collum 
iniecit; quo generosus Princeps turbâtus erubuit, & quasi 
pude¬
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer