Full text: Macedo, Augustino: Pictura Venetae Urbis, jusque partium in tabulis latinis, coloribus oratoriis expressa, et pigmentis poeticis colorata

LECTORIOPTIMO. 
TAs tabulas penicillo meo expressas expono, iudicium 
expectans tuum. Si Ciuis es: ex collatione non ineptas 
opinor, dices. Si externus: credes pictori, idoneas esse; sed mul¬ 
tum inter Ideam, & exemplum intereße puta. Coloraui ver¬ 
sibus tabulas, vt gratior esset pictura 
Stylus is est, quem 
probant acuta ingenia, &t) quae amant sententiarum lumina 
et) argutiarum delicias.. Verum homo Ciceronianus seruare 
studui proprietatem verborum, retento splendore, excluso fu¬ 
co. Nihil inuenies in re, nisi rarum, in dictione nihil pere¬ 
grinum. Existimabis te Venetijs esse, dum res pendis; Ro¬ 
mae, dum verba expendis. Sensus est ad palatum delicato¬ 
rum, Stylus ad gustum Latinorum. Quanquam ego putem 
Homini Ciceroniano nil deeße posse, aut acuminis, aut Latini 
tatis. Omnia sunt in eo Authore, contra quam vulgus exi 
stimat. Id tu ex me disce, quo nemo est magis Ciceronianus. 
In ordine dedicandi, non sum subtiliter secutus dignitates per¬ 
sonarum, sed similitudines partium cum personis; vt appa¬ 
ret in ijs Senatoribus, qui in foro habitant, quibus quae fo 
ri sunt, dicaui; & quidem in singulis tu elogijs proportionis 
rationem aliquam inuenies. Vale. 
ORDO
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer