Full text: Macedo, Augustino: Pictura Venetae Urbis, jusque partium in tabulis latinis, coloribus oratoriis expressa, et pigmentis poeticis colorata

118 
simè exceptus est à Venetis, in omne genus effusae letitiae 
erumpentibus, quibus Leo Pontifex, & nobilis, & splendi¬ 
dus, gratum se praebuit. Annus fuit Christi MXLIX. Vr. 
bis Venetae conditae DCXXVI. 
ALEXANDER III. 
ETsi hunc non tam curiositas, quàm necessitas traxerit 
praetermittere non debeo, cum ille pluris, quàm quis¬ 
quam alius Venetam Ciuitatem fecerit, & ornamentis affece 
rit, quae in Historijs scripta reperimus, & per manus tradita 
accepimus, ac tenemus. Nota res est, & celeberrima. Cui 
enim non cantatus Hylas? idest Federicus Aenobarbus, & 
quae regio in terris Alexandri non plena laboris? Praesidij 
causa Venetias aflictissimum confugisse constat. Ibique à 
prolixo itinere recreatum, liberatum metu, spe lactatum, di¬ 
gnitati suae restitutum, quam Veneti armis vindicarunt, & 
coegerunt Aenobarbum cristas deprimere, fastus depone¬ 
re, & Alexandro se se submittere. Cuius vel fremens, ac 
frendens palàm est pedes osculatus, & venia impetrata ad 
Religiones admissus. Hinc illa grati Pontificis in Venetos 
effusio, qui nulli honorum, qui à Pontifice praestari pos¬ 
sunt; pepercit, quin eo Rempublicam de se optimè meri¬ 
tam ornaret. Capitale fuit Maris imperium Venetis tradi¬ 
tum, interuentu Connubij, cum eodemmet Mari initi, & 
Annuli in vndas iactu confirmati. Quod in Religionem 
transijt, ne quis de eo dubitare auderet. Certè Alexandraeum 
erat Venetae Reipublicae eiusmodi gratiam referte, quae quid¬ 
dam humano augustius contineret. Acciderunt haec Anno 
salutis. M. C. LXXVII. quemadmodum in Templo 
S. Ioannis à Salbore in Histria lapis inscriptus ostendit; cui 
alia monumenta Veneta fidem faciunt. His tribus Pontifi¬ 
cibus, sunt qui addant Lucium. III. quem constat Veronae 
Concilium habuisse, ibique mortem obijsse: quippè quòd 
existi¬
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer