115
TABVLA TERTIADECIMA.
Venetiae Spectaculum Principum.
IVLIO IVSTINIANO
Dicata
Qui te viderit erecto corpore, elato capite
acribus oculis, colore viuido
expeditis artubus habilem,
Heroa lustinianaeum
fateatur.
Ad omnia summa natum, &) quocumque velis
Exuberante ingenio
prouehendum
Generosus animus erumpit alacriter
in signa omnigenae virtutis.
Difficilius erit Theatra tibi inuenire,
Quae te capiant
Quàm dotes quibus tu ea impleas.
Cùm abundes omnibus,
Quae cothurnum exhibeant.
lustinianus es: sed nullis adstringeris legibus
ad litteraturam.
Vagaris per cuncta litterarum genera,
Et intra adolescentiae terminos
Multa doctrinae sacula
concludis.
Si canos mens haberet
numquam tu
Senatoria dignitate
careres :
Nestor scientia
erote
Neoptolemus
Con¬