Full text: Macedo, Augustino: Pictura Venetae Urbis, jusque partium in tabulis latinis, coloribus oratoriis expressa, et pigmentis poeticis colorata

86 
In te Poetica non laboraret fingendo, 
Similia fictioni inueniret. 
Satis ad Poeticam profecisset 
Si te historicè descripsisset. 
Vt te ornes, et) ornes alios, à te ipso 
Sunt ornamenta 
&t) exempla petenda. 
Domi te contine: peregrinas dotes 
Apud te habitantes reperias: 
Domesticae tuae, peregrinae sunt. 
Speculo vt te comas opus non habes 
e) quòd næeuis cares 
&) quod omne speculum 
fragile est 
Tua verò virtus firma, & solida 
Sapit immortalitatem. 
APITOLIVM hoc est Vrbis idoneum, quòd 
nobile in Vrbe maritima, vbi in fluido trium¬ 
phandum. Procul hinc tamen Tarpeium sa¬ 
xum, immane in ipso Capitolio praecipitium 
& supplicium, Marco Manlio teste, Capitolij 
primùm assertore, mox capitis damnato, & è Rupe deiecto. 
Extra Scopulos Bucintorum nauigat, & in mari soliditatem 
nanciscitur. Domicilium habet in Vrbe ad Armamentarium. 
Sed cùm quiescit non triumphat. In motu triumphus est 
Non Statori loui addictum, sed liberum, ac ingenio nobili 
& vago Soli simile, quod auro vndique radiato, ad viuum re¬ 
praesentat. Nec leuibus de causis domo exit. Hoc Soli dis¬ 
simile, quòd hic quotidie oritur, ac se prodit; Bucentorum 
semel in anno egreditur, & patefit. Et verò mira species ra¬ 
rò videri debuit. Seruat Maiestatem, quae facilitate contem 
nitur. Cùm despondet sibi Prinçeps mare, praestò est ad Ve¬ 
cturam, siue ad Victoriam de illo elemento, quod indomi¬ 
tum
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer