Full text: Macedo, Augustino: Pictura Venetae Urbis, jusque partium in tabulis latinis, coloribus oratoriis expressa, et pigmentis poeticis colorata

84 
mo elegantius: vbi peribolus circuit culmen, & sculpturae 
pompam ostentat. Ec quis crederet in saxis illecebras, & le¬ 
nocinia inueniri, ijsque oculos, & animos inescari? In lapi¬ 
des olim homines esse conuersos ob admirationem, fabulae 
doctae prodiderunt; hic experientia docet lapides homines 
ita rapere, vt ad se conuertant. Quod aiunt de Colosso Rho¬ 
dio Nauem expansis velis diuaricatis cruribus transeuntem 
excepisse, ei fidem facit Arcus Rialti arcuata capacitas, quae 
Coloss eae magnitudinis Nauem Bucintorum admittit, & re¬ 
mittit more Romano, ac Triumphali. Sed illa Solis Imago 
non est, vti Colossus. Fateor, Verùm illa Lunam obscurat: 
Turcae testantur. 
EPIGRAMMA. 
Ardua, quae tota pars altior vrbe, Rialtus, 
Secta vijs, tectis edita, lata foris 
Eminet, &) medio diuisas gurgite ripas 
lungit, &) imposito peruia ponte ligat. 
Mutua restituit Venetae commercia genti 
Inijciens tumidis saxea vincla vadis. 
Haec sibi marmoreo Capitolia firmat in Arcu, 
Ac de subiectis celsa triumphat aquis. 
Quod Xerxi haud licuit Pontum vincire catenis 
Quamquam opibus mistas adderet ille minas: 
Hoc Venetae potuit Dux Vrbis amore profundi; 
Maius in Adriacum ius mare sponsus habet. 
de 
20 
TA- 
...
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer