49
gavir, ut cito portari fateres dictum Sanguinem pre-
tiosum ad predictam Ecclesiam Sancti Spiritus, & sic
factum est: Nam Fratres predicti Ordinis anno Domi-
ni quo supra de mense Martii quarta Dominica Qua-
drage sime post Vesperas facta predicatione, & in ea di-
cto Miraculo publicato coram Populo processionaliter ive-
rant cum Cruce, & incenso luminibus, & paramentis
simul cum Populo, maxima cum de votione Domum sepe-
dicti Andree, & idem dictum Grossum cruentatum acce-
perunt ponentes in quodam Vasculo de Argento, & Cri-
stallo mirabiliter ornato, & Imnos, & Laudes decan-
tantes ad prefatam Ecclesiam Sancti Spiritus detulerunt
& super maius Altare posuerunt, ubi frequenter Popu-
li utriusque sexus devote accedentes honore debito ve-
nerantur. Episcopus vero preuominatus, ut de votio ma-
gis augeretur, concessit omnibus dovote accedentibus, cum
debitis circumstantiis, decem dierum Indulgentiam pro
qualibet vice. Ostendit autem Deus inter cetera, hoc
notabile, & singulare Miraculum, quod multi non so-
lum non credentes, sed deridentes, statim cum dictum
Grossum viderint, omni dubitatione postposita, Fide in-
tegra, & devotione non modica Miraculum confitentur
ut cuilibet eorum merito dici possit Verbum Christi: quia
me vidisti, credidisti; Vident enim Sanguinem apparen-
tem, sed credunt gratiam Domini latentem, que bu-
iusmodi Miracula Deum operari creditur, ut discamus
ludos, & blasphemias nimium detestari. Ille vvero lusor
qui tot nepharia perpetravit, ita confusus disparvit, &
in Territorio Florentino nunquam apparuit; dictum tamen
fuit a quibusdam quod inventus fuit in quodam nemore
inter Montes Lucanos ad penitentiam peragendam. Plos
ergo, o Fratres non solum a blasphemiis, sed a qui¬
buscumque vitiis diligenter caveamus, & de iam, perpe-
tratis penitentiam faciamus, ne sanguinis Christi, vel
eius Matris rei inveniamur, sed potius eius gratiam in
presenti, & in futuro gloriam percipere merzamur; pre-
stante Domino Nostro lesu Christo, qui cum Patre, & Spi-
ritu Sancto vivit, & reguat in setula seculorum Amen
Tom. IX.
LE¬