Full text: Quartiere di S. Spirito (9)

MIRACULUM DE GROSSO 
U: est in Ecclesia S. Spiritus de Florentia. 
QUoniam ut testatur Angelus Raphael Thobie cap. 12. 
— Sacramentum Regni abscondere bonum est, opera 
autem Dei, revelare, & confiteri, honorificum est. Id- 
circo Dei admirabile opus, quod diebus istis operari di- 
gnatus est, non celandum, sed publicandum arbitror, ad 
honorem, & magnificentiam Divine Maiestatis, & ad 
augmentationem revverentie, & devvotionis benignissime Dei 
Matris, ad terrorem cunctorum male agentium, & pre- 
cipue Deum, & Matrem eius blasphemantium, & ad 
credentium Fidem confirmandum. Innotescat igitur cunctis 
Fidelibus, & Infidelibus, iustis, & peccatoribus, om- 
nique universali Ecclesie militanti, qualiter diebus istis, 
& anno Domini a Nativitate vid. 1392. de mense lan. 
18. Provincia Tuscie apud quoddam Castrum quod Em- 
polim appellatur Florentine Dioecesis prope dictam Civi¬ 
tatem per miliaria fere Xv. quo tempore Guerra erat in- 
ter Florentinos, & Comitem Virtutum idest Dominum- 
Mediolanensium, at que Civitatem Senarum; Erant au- 
tem tunc temporis prefate Civitati Florentie quamplu- 
rimi Milites stipendiarii apud dictum Castrum de Empo- 
li commorantes, inter quos erat Campi ductor seu Ve- 
xillifer Magnificus Dominus Comes Corradus de Alama- 
nia in auxilium Florentinorum, dum igitur ibi moram- 
contraheret, accidit ut quadam die duo ex predictis sti- 
pendiariis luderent ad tuxillos 
& cum alter eorum iam 
quasi totam pecuniam perdidisset 
& sibi non remansisset 
nisi
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer