98
Temporis. At melius facit hoc pietatis avitae
Haeres: usque pii Patris pia dicta sequendo.
Nam aes nitidum, marmor rigidum consumeret aetas:
Sed pietas, vitae integritas subiecta ruinis.
Non sunt: astra ruant licet, immota ista manebunt.
Sat super bis. Opifex, dixi, quis condidit istud
Tantae molis opus, tam clarum, tam admirandum?
Respondere: Operis tam clari Belgicus autor.
Belgica (vulgò Italis vocitatur Flandria.) talem
Protulit autorem, veterum aemulum, in arte peritum.
Nomen scire licet? licet. Est nè Bolognius? (14) Ipse est.
O charum Patriae civvem. Tu clara Duaci
Gloria, & ex actis, artisque peritia in omnem
Italiam tua fama volat, tu, notus Iberis.
Ortus, & Occasus, Boreas te novit, & Auster.
Macte decus decorare tuum, tua gloria coelo
Proxima, ubi aeterne landis tibi meta reyosta
LE¬
(14) Bolognius. Cognomen est statuarii Ducis Etruriae: vocatur autem
vulgo loannes de Bononia, seu Belga, Flander natione: siquidem natus
est Duaci, quod est oppidum ccleberrimum Flandriae Gallicanae, distans
à Bruxella itinere duorum dierum.