Full text: Dalla Porta a Pinti fino a Settignano (6)

154 
cum Clerici essemus. Unde publice tunc Dom. 
Regem banniverunt, & nos qui sui Nuntii 
eramus, ut quicumque eum, vel nos offen- 
dere vellet, quod posset impune, sive in cor¬ 
pore offenderet, sive in rebus, & quod certi 
erant, quod magnam pecuniam portabamus ad 
corrumpendum multos in Thuscia, & ad dan- 
dam Guebelinis &c. Noster Nuntius hæc au¬ 
diens timuit, nec ausus fuit ex tunc Hospi¬ 
tium suum exire, nec per aliquem nobis istud 
intimare. Unus de Spinis antiquus, qui mer¬ 
cator Dom. Honorii Papa Avunculi Dom. Pan¬ 
dulphi fuerat, hæc audiens, misit sibi literas 
omnia pradicta continentes apud Lastrem, 
ubi jam in nostris Lectis dormiebamus 
quando Literae venerunt. Surreximus & quid 
eramus facturi, ignorabamus. Reverti Bono¬ 
niam, & suum districtum erat nobis pericu¬ 
lum maximum, ut jam probaveramus. Aliam 
viam ignorabamus, nec erat secura illa ho¬ 
ra. Potestati, & Capitaneo scripsimus (qui 
ambo nati erant de Terris Ecclesiis, unus 
de Radicophano, scilicet Potestas, alius de 
Marchia) omnia, quae expedienda nobis post 
talem clamationem videbantur. Mane fecimus 
equos parari, & somas ligari. Et dum es- 
semus in mensa semper expectantes nuncium 
nostrum, & responsionem Potestatis, audi¬ 
vimus quod Campana cum martello pulsaba¬ 
tur. Incontinenti vidimus totam stratam ple¬ 
nam armatorum Peditum, & Equitum. Tunc 
domum
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer