et opere, et ornamentis haud quaque inferius.
Nam in eius facie anteriori hinc Palladis
signum, ac inde Victoriam palmiferam,
praemiatricem bonorum, lauream porrigen-
tem stylobatis imposita in amplis fenes-
tris conspicari licet. Coronidis latera
imagines duae occupant. Inscriptionem hic
additam nullam comperi, idque studio An-
tiquitatis factum reor, quod opus in se lau-
dabile, ac decorum, contrectaturis posteris
futurum, uerborum nulla tenus commen-
datione indigere uidebatur, cui prouerbium
consonat. Vino uendibili non opus eo suspensa hedera. Illud etiam nos ad-
mirati sumus in aere Corinthio percussum
amplissime apud Julium Calestanum Romae.
Note:
Metadata for upcoming paragraph 2
IDENTIFIERS
EDITORIAL COMMENT
MANO ID – OBVERSE: |
Volume 01, folio 005r
|
MANO ID – REVERSE: |
Volume 01, folio 004r
|
COLLECTION: |
xxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxx |
SOURCE-TYPE: |
xxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxx |
SOURCE, DESCRIPTION: |
xxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxx |
SOURCE, ID: |
· (Census ID: )
|
SOURCE, REF: |
· |
COMMENT: |
xxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxx xxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxx |
In una parte.
2. Tiberius habetur aperto capite, intuens ad
dextram, cum nominis decoro titulo. TI.
CAESAR AVGVSTI F. IMPERATOR. V.
In altera.
Mausolaeum, seu monumentum Augusti,
(eius quanta fuerit amplitudo, quae Romae
extant fragmenta ad D. Rochi aedem,
docent.) Victorijs, laureis lemniscatis,
sculptum, denique opus altis duabus columnis
clusum, ac munitum, e queis Virtutum
testes duae Victoriae laureas corollas alte
attolunt dextris, laeuis habent palmas. infra.