Full text: Clavius, Christoph: Christophori[i] Clavii Bambergensis Ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis De Sacro Bosco Commentarivs

plurimi faciebãt. Nullum. n. aliud eſt Deiopus,
quod vbi\'q;, & ſemper tam excellẽti ratione om
nibus pene noſtris ſenſibus pateat, & ſui Factoris
ſapientiam prædicet, quàm hoc Mundi ornamẽ
tum, & hęc rerum omnium vniuerſitas. Quęnos
quoq; nobis pene ab oculos per ſpeculum ponit.
Nihil.n. aliud eſt homo, vt Græci voluerunt, quã
μιϰρόϰοσμος. Hanc autẽ rem cum ſine controuer-
ſia Chriſtophorus Clauius noſtrę tẽpeſtatis ma-
thematicorum Princeps ita tractet in ſuis com-
mentarijs in ſphæram Ioannis de ſacro Boſco, vt
nihil addi poſſe videatur (vt Roma teſtatur quæ
iam ter, vel quater illos impreſſit) mihi faciendũ
exiſtimaui, vt hic quoq: Venetijs eoſdem nouis
figuris, & diligenti correctione meis typis impri-
mendos curarẽ, & tali viro illos conſecratẽ, qui
tum alijs, tum hoc ſtudio, tum vita, & moribus
iam in numero Heroũ, & Semideorum ſit col-
latus. Ex omnibus autem, qui in mentem mihi
venerint, qui hac tempeſtate quidem pauciſſimi
ſunt, qui illis rebus, quæ perficiunt hominem, te
cum ſit conferendus, inueni neminem: mitto lit
teras Latinas, & Gręcas quibus tãtopere delecta
ris, vt nõ ſint indigna doctiſſimorum, tum proſa

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer