Full text: Clavius, Christoph: Christophori[i] Clavii Bambergensis Ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis De Sacro Bosco Commentarivs

Ioan. de Sacro Boſco.
experimento didicerunt, ſtellas omnes non ſemper eſſe coniunctas, aut diſiun-
ctas eadem diſtãtia, cum interdum iungerentur, interdum diſſociarẽtur, vt luce
clarius ſingulis mẽſibus in Sole, ac Luna experimur: propterea quòd in Noui lu
nijs coniuncti ſunt inuicem hi duo planetæ, in Plenilunijs autem inter ſeoppo
ſiti per diametrum. Qua ex re perſpicue collegerunt diuerſos motus in aſtris.
Nam ſi vnico duntaxat motu veherentur, in eadem ſemper diſtantia, & propin
quitate cernerentur. Hinc plures cęlos eſſe coacti ſunt affirmare, ſaltem tot, quot
motus diuerſos in ſtellis deprehenderunt, quandoquidem ſtellæ non per ſeſe, ſed
vna cum orbe, in quo ſunt infixæ, ceu nodus in tabula, circunferuntur. Quo-
niam vero diuturna obſeruationecognouerunt, magnum numerum ſtellarum,
quales ſunt omnes illæ, quas fixas vocamus, vniformiter ſemper progrediea-
dem diſtantia, & eodem ſitu, atque ordine: Exempli gratia, duæ poſtremę ſtellę
plauſtri, quod in vrſa maiore eſt, cum ſtella polari, quæ eſt in extremitate cau-
dæ vrſæ minoris, & ea ſtella, quæ in ſiniſtro pede Cephei cxiſtit; conſtituunt
ſemper lineam rectam: Pari ratione ſtella illa lucida, quæ eſt in lance Librę oc-
cidentaliori, & Arctophylax, ſeu Arcturus, & vltima ſtella caude vrſe maioris,
in recta etiam quaſi linea ſunt poſitæ ſemper: Item Canis maior, canis minor,
& ſtella illa plauſtri, quæ propinquior eſt polo arctico fecundum quoque re-
ctam lineam ſunt collocatæ: Item ſiniſter pes Orionis, canis minor, & cauda
leonis efficiunt ſemper quaſi lineam rectam; Idem obſeruatum eſt in oculo Tau
ri, humero ſiniſtro Orionis, & cane maiore; Item in tribus ſtellis, quæ con-
ſtituunt cingulum Orionis: Rurſus in pede ſiniſtro Orionis, oculo Tau-
ri, & lucida in capite Meduſæ. Similiter ſpica virginis, Arctophylax, & cau-
da leonis conſtituunt fere triangulum Iſoſcelem, cuius baſim efficiunt Arcto-
phylax, & cauda leonis. Item cor Leonis, canis minor, & lucida ſtella Gemino-
rum orientalior conſtituunt triangulum Iſoſcelem, cuius baſis efficitur a cane
minore, & ſtella illa Geminorum. Idem denique in quam plurimis alijs ſtellis
eſt obſeruatũ; De qua re lege Ptolemæum Dictione 7. & Epitomen Ioan. Regio
mõtani in eadem Dictione, vbi complures obſeruationes huiuſmodi in mediũ
ad du cuntur; Idcirco omnes illas in vnico duntaxat orbe cœleſti collocari affir-
marunt, quem omnes Firmamentum appellarunt, vt ſupra eſt dictum, ad cuius
motum ęquali ſemper remotione, ſitu, ac diſtantia inter ſeſe circunducerentur.
Obſeruarunt rurſus, inter omnia ſidera, ſeptẽ eſſe ſtellas, quas erraticas dixere,
quæ nec inter ſe eandem ſeruabãt diſtantiam, nec in eadem ſitu cum ſtellis fixis
reperiebantur, concluſerunt eas non poſſe exiſtere in Firmamento, in quo ſunt
ſtellæ fixæ; ſie enim eandem diſtãtiã ſemper cum ipſis haberent, quemadmodũ
& ipſę inter ſe; ſed nec omnes ſeptem ſimul in aliquo alio cęlo eſſe repoſitas; hac
enim ratione eandem inter ſeſe ſeruarent diſtantiam, ac ſitum, quamuis cũ ſtel-
lis fixis ordinem continuè variarent. Quamobrem firmiſſimo argumento colle-
gerunt, ſub Firmamento eſſe ſeptem alios orbes collocandos, quos Septem
orbes ſeptem planetarum, ſeu ſtellarum errantium nuncuparunt. Et quoniam
præter hos octo motus omnino inter ſe diſtinctos, & diuerſos ſtellarum nul-
lum alium cognouerunt, octonario cœlorum numero contenti fuerunt, pu-
tarunt\'que octauam ſphæram, id eſt, Firmamentum continens ſtellas fixas eſſe
primum mobile.

C aetervm poſt hos extiterunt alij Aſtronomi, inter quos fuere Ar-
ſatilis, & Timocharis, qui anno ante Chriſti Natiuitatem CCC. XXX. vel
circiter floruerunt; & Alexandriæ ſiderum curſus obſeruantes deprehende-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer