Volltext: Clavius, Christoph: Christophori[i] Clavii Bambergensis Ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis De Sacro Bosco Commentarivs

Comment. in 1. Cap. Sphæræ
fixarum, & cęlis ultimi. Iſtarum autem ſphærarum quælibet ſuperior in
feriorem ſphærice circundat. Quarum quidem duo sũt motus, unus eſt cę

li ultimi ſuper duas axis extremitates, ſcilicet polum arcticum & antar
cticum, ab oriente per occidentem iterum rediens in orientem, quem Ae
quinoctialis circulus per medium diuidit. Eſt etiam alius inferiorũ ſphæ
rarum motus per obliquum huic oppoſitus ſuper polos ſuos distantes à
primis 23. gradibus, & 33. minutis.

48. COMMENTARIVS.

R epetit diuiſionem æthereæ regionis, qua paulo ante ſphæra mundi
ſecundum ſubſtantiam diuiſerat in nouem cœlos, quorum nomina, ordinẽ \'que
hic recenſet.

M oventvr autem, ait, omnes ſphæræ cęleſtes duobus præcipuis moti-
bus, quorũ primus cœlo vltimo, ſeu primo mobilis attribuitur, qui fit ſuꝑ duos
mundi polos, arcticum ſcilicet, & antarcticum, ab oriente in occidentem iterũ ad
orientem rediens. Illud autem cœlum dicitur moueri ab oriente in occiden tem,
quod ab oriente uerſus meridiem, hoc eſt, verſus eam partem Meridiani circu-
li, quæ ſupra Horizontem extat, in occidentem tendit, & rurſus ab occidente
verſus mediam noctem, id eſt, uerſus eam partem circuli Merid iani, quæ ſub
Horizonte latet, in orientem reuoluitur. Cœlum autem illud ab occidente in ori
entem moueri dicitur, quod ab occidente uerſus meridiem in orientem tendit, &
rurſus ab oriente uerſus me diam noctem in occidentem relabitur. Quod di-
ligenter notandum eſt, ut facile motus ab oriente in occidentem à motu ab
occidente in orientem diſcernatur: quoniam prior ſub terra etiam ſit ab occiden
te in orientem, & poſterior ab oriente in occidentem; & tamen prior dicitur
ab ortu in occaſum, ac poſterior ab occaſu in ortum: quia ille ſupra terram fit ab
ortu in occaſum, hic uero ab occaſu in ortum. Hunc autem motum ab oriente
in occidentem Aequinoctialis circulus, ait auctor, per medium diuidit: Nam
cum motus diuidatur ad diuiſionem mobilis, vt habetur 6. Phyſ. Primum autẽ
mobile à circulo Aequinoctiali diuidatur in duas partes æquales, uti ſupra dixi-
mus, neceſſoeſt, ut idem circulus motum erſdem primi mobilis, quod eſt ſecũ dũ
noſtrum auctorem nona ſphæra, quod\'que fertur ſecundum Aequinoctialẽ cir-
culum, in duas æquales partes diſtribuat.

A lter uero motus inferioribus octo ſphæris conuenit duntaxat, &
nulla ratione primo mobili, eſt\'que illi priori motui oppoſitus: Mouentur e-
nim octo inferiores cœli ab occidente per meridiem in orientem, & hinc per
mediam noctem in occidentem iterum dilabuntur. Fortarſſis autem uocauit
hunc motum ſecundum auctor noſter, per obliquum, quia nimirum non fit ſu-
per polos prioris motus, ſed ſuper polos alios diſtantes, ut ait, à polis motus
prioris. 23. gradibus, & 33. minutis: quæ diſtantia obſeruata eſt ab Almeone,
quæ nunc minor eſt, nẽpe grad. 23. & min. 30 ferme, ut in ſecũdo cap. dicemus.
Cęterum quid ſit gradus, dictum eſt ſupra, cũ de Zodiaco circulo loque remuri
Minutum uero eſt ſexageſima pars unius gradus. Diuidunt et enim Aſtronom:
quemuis gradum in 60. partes ęquales, quę Minuta dicuntur, de qua diuiſio-
ne plura habebis in ſecundo cap. quãdo de Zodiaco circulo longiorem ſermonẽ
habebimus. Vel certe obliquus dicitur poſterior iſte motus, quoniam uidelicẽt

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer