Full text: Clavius, Christoph: Christophori[i] Clavii Bambergensis Ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis De Sacro Bosco Commentarivs

Comment. in 1. Cap. Sphæræ
Spſam uero occupare centrum mundi, adeo vt Terra in mari quaſi natare vi-
deatur. Et hi auctores omnes putant, totam hanc terram verſus polum arcticum
eſſe aquis detectam, reliquam vero terræ partem verſus antarcticum polum to-
tam eſſe mari oppletam: quod hodiernæ nauigantium experientiæ repugnat, vt
poſtea dicemus. Alij denique adhuc cõcedentes aquam multo eſſe maiorem ipſa
terra, immo decuplo maiorem, aſſerunt totam terram eſſe ueluti ſpongiam quan
dam, (eius rei. aiunt, ſignum eſſe poteſt quod ſtatim reperitur aqua in omni
loco, vbi terra fodiatur) eſſeque multis cauernis, atque concauitatibns reple-
tam; Ex quo, aiunt fit vt aquæ cum tota terra permiſceantur, & in concaui-
tatibus illis recipiantur. Quare minor pars aquæ, quàm ſit terra, remanebit ſupra
terram, quare mirum nõ eſt, quod amplius aqua tetram obruere nequiet. In quã
ſententiam multi Peripatetici Ariſtotelem trahere conantur. Verum etiamſi con
cedamus concauitates ingentes in terra, im poſſibile eſt, aquam decies maiorem
eſſe ipſa terra; Hac enim ratione, qua muis totus globus terrenus eſſet aqua; fieri
non poſſet, quin maior portio aquæ, quàm ſit terra, exiſteret ſupra terram; cum
adhuc nouem partes aquæ, ex decem ſupereſſent, Accedit etiam, quod multo
minor ſit aqua quàm terra, vt poſtea oſtendemus. Omnes igitur hæ ſententię,
& rationi, & experientijs manifeſtiſſimis repugnant, quod magis perſpicuum
fiet, cum de rotunditate terræ, & aquæ egerimus. Qua propter modus, quo iuſ-
ſu Dei ſegregatæ fuerunt aquæ, vt appareret Arida, magis mihi placet is, quem
explicat S. Ioan. Damaſcenus ſummæ auctoritatis apud Teologos vir, lib. 2. de
orthodoxa fide capit. 9, & 10. & quem ſequitur Iacobus de Valentijs epiſcopus;
Terram nimirum a Deo Opt. Max. perfecte rotundam, ac globoſam, abſque
vllis concauitatibus, vallibus, montibus, & eminentijs eſſe conditam, totamque
aquis circundatam: At vero poſtea, cum Deus dixit, [ congregentur aquæ in lo-
cum unum, &c.
] ob vitam animantium quorundam diuino iuſſu concauitates
in terra factas eſſe, & in eas omnem aquarum vim, tanquam in ſuas congrega-
tiones conueniſſe, varia\'que maria in diuerſis terræ partibus illico exorta eſſe, at-
que ex partibus illis terræ extractis montes eſſe factos. Huic ſententiæ non nulli
adiungunt, Aquas in principio mundi ſuiſſe rariſſimas, ſed poſtea iuſſu Dei fuiſ
ſe condenſatas, receptas\'que iu dictis concauitatibus, ut mirum non ſit quod mi-
nores nunc ſint quàm terra. Quomodocunque denique id factum ſit, diſputan-
dum alijs relinquamus: nobis autem nunc certum ſit, terram, & aquam vnum
efficere globum: quod quidem paulo infra demõſtrabitur ex varijs experientijs;
atque hanc eſſe cauſam, cur iam aqua totam terram non ambiat, immo nec
poſſit ambire, cum duo hęc elementa vnam, eandem\'que ſuperficiem conuexam
habeant, atque ambo ſua grauitate naturaliter ad totius vniuerſi centrum ten-
dant.

S exto ac vltimo docet, omnia elementa præter terram [ quæut centrum
mundi ponderoſitate ſui magnum extremorum motum, nempe cælorum, vndique
æqualiter fugiens, rotundæ ſphæræ, hoc eſt, mundi medium posſidet
] exſtere mobi-
lia. Quod non ſic intelligas, quaſi nullo modo terra ſit mobilis; Hoc enim fal-
ſum eſt, cum extra ſuum locum poſita maximo impetu ad naturalem ſuum lo-
cum recurrat. Sed quod propter grauitatem immenſam non moueatur circula-
riter in ſuo loco, vt reliqua elementa. Ignis etenim, & ſuprema pars aeris im-
mo, vt non nulli experimento conſtare affirmant, bona pars Oceani motu pri-
mi mobilis ab oriente in occidentem, propter eorum leuitatem, & mobilitatem,
fetuntur.
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer