Full text: Clavius, Christoph: Christophori[i] Clavii Bambergensis Ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis De Sacro Bosco Commentarivs

Ioan. de Sacro Boſco.
elemẽtis, & in eandem reſoluuntur. Id vero, quod additur. [ quæ in partes diuerſæ
rum, &c.
] deſumptum eſt ex 5. lib. Metaph. cap. 3 ſignificat\'que elementa non
reſolui in res diuerſarum formarum, quo pacto mixta reſoluuntur in elementa:
Vel ſignificat, in diuiſione elementorum non poſſe aſſignari pattes diſſimilares,
cum ſint corpora Homogenea, ideſt, ſimilis generis, rationisve. quo pacto alia
corpora diuiduntur in partes diſſimilares, cum ſint Heterogenea, id eſt, alterius
ſeu diuerſi generi, rationisve. Pro co denique, quod ſequitur [ ex quorum com-
mixtione, &c.
] id tantum ſciendum eſt, quinque eſſe mixtorum genera, quæ ex
diuerſa elementorum miſcibilium proportione inter ſe, contemperamento\'que
protreniunt. In primo, & infimo gradu ſunt illa mixta, quæ dici ſolent à philoſo-
phis mixta imperfecta, appellantur\'que impreſſiones Meteorologicę quia in ſubli
mi fiunt, vt ſunt pluuiæ, grando, nix, tonitrua, fulgur, & cætera huiuſmodi: In ſe-
cundo gradu ſunt lapides, mineralia, & corpora foſſilia, quæ mixta inammata uo
cantur: In tertio gradu ſunt vegetabilia, vt planta mineralia: In quinto denique,
& ſupremo gradu homines continentur.
Q vinto oſtendit figuras elementorum dicens, vnumquod que trium ele-
mentorum orbiculariter eircundare terram, ita ut ignis ambiat circulariter
aerem, aer aquam, & terram; Et quoniam aer debebat circundare aquam, &
aqua tetram, cuius contrarium cernimus; A qua enim non totam terram, cit-
cumit, ſed duo hæc elementa, nempe terra, & aqua vnum efficiunt giobum vt
paulo poſt oſtendemus; Affert duas cauſas, cur aqua totam terram non ambiat,
quarum prima efficiens eſt, & naturalis, nempe ſicci tas terræ, quæ continue,
inquit, in humidum aqueum agens aquam diminuit, aut ſaltem reſiſtit, ne to-
tam terram operiatorbem\'q; perficiat. Verum hæc cauſa valde inefficax exiſtit.
Quomodo enim tanta eſſe poteſt terræ ſiccitas, vt tanto elemento aquæ ualeatre
ſiſtere, præſertim potentiori, & ſuperiori ſe ſuapte natura? Immo, & cum ex-
perientia pugnat, ſiccitatem à ſe humorem propellere, cum potius illum corri-
piat, & attrahat, vt cernimus in cineribus, & alijs huiuſmodi rebus ſiccis. Se-
cunda cauſa finalis eſt, & ſupernaturalis, Diuina ſcilicet prouidentia. Deus
enim, vt in Geneſi legitur, aquas a terra ſegregauit ad quorundam animalium
vitam tuendam. Antequam ehim Deus Opt. Max dixiſſet, Congregentur
aquæ in locum vnum, circundabataqua, ſecundum Theologos, totam terram:
Iuſſu autem Dei receſſit a qua, & apparuit arida. Quo autem modo id ruſſu Dei
factum ſit, variæ extant ſententiæ. Quidam enim dicunt; Terram in ſuo qui-
dem loco permanſiſſe, Aquam vero ſupra terram eſſe eleuatam, ita vt ſi deflue-
ret, totam iterum terram cooperiret: Neque vero, cur nunc non defluat, ter-
ram\'q; operiat, inter eos conuenit. Multi enim exiſtimant, miraculo, & poten-
tia Dei fieri, ne aqua defluens orbem terrarum cooperiat, In qua ſententia vide-
tur eriam eſſe B. Hieron. motus auctoritate ſcripturæ. Dicitur enim Pouerb. 8.
& Pſal. 103. Deum aquis terminum poſuiſſe, quem non tranſirent. Alij vero
nolentes concedere hoc continuum miraeulum, ridiculam prorſus, & nullius
momenti cauſam adducunt. Dicunt enim circa polum arcticum eſſe ſtellas
quaſdam, nimirum in Vrſa, Dracone, &c. tantæ efficacitatis, & virtutis in
hæc inferiora, utab hac parte terræ habitabili in Septentrionem uergente Ocea
num propellant, & coerceant, ne iterum terram obruat. Alij arbitrantes mul-
to maiorem eſſe quantitatem aquæ, quàm terræ, dicunt, Aquam ob ingen-
tem ſui molem propellere grauitate ſua terram extra locum ſuum naturalem,
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer