Full text: Clavius, Christoph: Christophori[i] Clavii Bambergensis Ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis De Sacro Bosco Commentarivs

2. AD LECTOREM.

3. V t maior fructus ex noſtris commentarijs in ſphæram perci-
peretur, addidimus in gratiam ſtudioſorum, præter
auctoris expoſitionem, cum multa alia, tum
hæcpræcipue, quæ ſequuntur.

  • 1   Tractationem figurarum Iſoperimetrarum octodecim propoſitionibus abſolu-
    tam. pag. 81. ad 104
  • 2   Qua arte declinationes Stellarum, ex earum longitudinibus, & altitudinibus
    cognitis, per Sinus ſint ſupputandæ. pag. 183.
  • 3   Historiam & ſententiam propriam de Stella noua, quæ anno Domini 1572.
    apparuit in Caſſiopeia. pag. 191.
  • 4   Digreſſionem de Arenæ numero ex Archimede. pag. 217.
  • 5   Qua ratione inueſtiganda ſit declinatio cuiuſlibet puncti Eclipticæ ex doctri-
    na Sinuum pag. 253.
  • 6   Qua industria interuallum inter quaſcunque duas ciuitates, quarum longi
    tudo, & latitudo nota ſit, tam Geometrice per lineas, quàm ex ſinubus in
    ueniatur. pag. 290. & 293
  • 7   Item quomodo ſupputandæ ſint par ſinus Latitudines ortiuæ, atque occiduæ.
    pag. 300
  • 8   Deinde qua via aſcenſiones rectæ, & obliquæ omnium punctorum, ſeu arcuũ
    Eclipticæ ex ſinuum doctrina reperiantur. pag. 328. & 337
  • 9   Rurſus quo pacto quantitates dierum, & noctium per totum annum in omni
    Climate inquirantur per ſinus. pag. 406. & 407
  • 10   Ad hæc, Tabulas ad rem Aſtronomicam perneceſſarias Vt Tabulam omniũ
    stellarum fixarum, cum ſingularum longitudine, latitudine, magnitudi-
    ne, & ſitu in conſtellationibus, qua in re ſecuti ſumus ordinem omnium
    Asteriſmorum, ſiue conſtellationum, vt ab antiquiſſimi Astronomis ſunt
    obſeruatæ. Tabulam reducendi gradus ad Horas, & contra. Tabulam
    decli [?] Eclipticæ multo copioſiorem quàm ab alijs edi
    ta est: quippe quæ per quinta Minuta progrediatur. Tabulam aſcenſio
    num rectarum. Tabulas aſcenſionalium differentiarum ad omnes poli ele
    nationes. Tabulam aſcenſionum obliquarum ad varias altitudines poli.
    Tabulam arenum ſemidiurnorum ad plurimas poli eleuationes ſupputa-
    tam. 151. 231. 264. 330. 340. 348. 408. & 432.
  • 11   Diſputationem perutilem ad orbibus Eccentricis, & Epicyclis contra nonnul
    los phcloſophos. pag 432
  • 12   Postremo Theoricas omnium planetarum digeſtas in tabulas, quæ eorum
    orbes, motus, & paſſiones, necnon definitiones terminorum Aſtronomico-
    rum complectuntur.
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer