Volltext: Clavius, Christoph: Christophori[i] Clavii Bambergensis Ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis De Sacro Bosco Commentarivs

Comment. in iiij. Cap. Sphæræ
ribus planetis communicaretur, quemedmodum id contingere videmus in ſphę
ris totalibus, ut diximus. Quod cum fieri non uideamus, & aduerſarij te-
ſtantur, dici non poterit, planetas ferri in orbibus concentricis, ſed in eccen-
tricis. Ita enim experientia illa adducta de ſingularitate motuum in planetis
facillime locum inueniet. Diuerſitas enim centrorum impedimento eſt, quo mi
nus eccentricus orbis cuiuſuis planetæ pro xime inferiorem orbem ſibi conti-
guum, cuius concaua ſuperficies concentrica eſt toti mundo, ſecum rapiat, niſi
cælorum penetratio, aut ſciſſio daretur, vt ex inſtrumento materiali facile per-
cipi poteſt: Et utcunque etiam intelligitur ex figura prima huius qnæſtionis.
Qui enim fieri poteſt, ſi attentius res conſideretur, ut orbis ſimpliciter eccentri-
cus G H, circa ſuum centrum F, trahat proxime ineferiorem orbem eccentri-
cum ſecundum quid, cuius ſuperficies, concaua, unà cum toto cælo, æqualiter
à centro mundi E, diſtat, niſi hic inferior orbis penetret, aut ſcindat cælum in-
ferioris planetæ, quod intra concauum dicti orbis eccentrici ſecundum quid
continetur? Scio auctores orbium concẽtricũ confingere infra ſingulorum pla-
netarum orbes, ſingulos orbes reſtituentes, quos Fracaſtorius Circitores ap-
pellat, quorum officium ſit, vt quantum ſuperiores planetę inferiores trahunt
ſuis motibus, tantum ipſi inferiores planetas in contrariam partem reſtituant.
Verum hoc figmento ſimile eſſe videtur. Præterquam enim‘quod hac ratione
maxima confuſio in motibus introducitur, non uideo, quo pacto primum mo-
bile omnibus inferioribus ſphæris motum diurnum poſſit communicare, cum
in medio poſiti ſint circitores illi, qui inferiores ſphæras omnino prohibent, ne
à ſuperioribus rapiantur, niſi quis dicat, ſingulas ſphæras planetarum proprios
habere motus diurnos ab ortu in occaſum, qui in ſpatio 24. horarum abſoluan-
tur, quòd nouum eſt, atque inauditum, & a nemine hactenus conceſſum.

S ecvnda ratio hæc eſt. Si planetæ in orbibus eccentricis non defe-
runtur ab occaſu in ortum, deuehentur vtique aut per orbes concentricos, aut
certe per ſeſe mouebuntur in cælis, ut piſces in mari, vel aues in aere: Sed hi-
ſce duobus modis non mouentur. Igitur in eccentricis feruntur. Conſecutio ma
nifeſta eſt: Maior quoq; propoſitio patet ex ſufficienti partium enumeratione.
Minor vero probatur, quoad utramque parrem. Quòd enim planetæ non mo-
ueantur per ſeſe, (ut a poſteriori parte incipiamus.) veluti piſces in mari, vel
aues in aere, multis rationibus probare nititur Ariſtoteles in lib. de cælo, & a
nobis euidenti argumento cofirmatum eſt ſupra, quando cap. 1. oſtendimus cũ
auctore, cælum ab oriente uolui in occidentem; & eſt communis omnium phi-
loſophorum, & Aſtronomorum doctrina. Immo ſi ita mouerentur, & non po-
tius ad motum orbium, in quibus ſunt, nullam, certam ſcientiam de illorũ mo
tibus habere poſſemus. Cum enim, ut in ſuperioribus apparentijs dictum eſt,
planetæ aliquando magis, aliquando minus a terra abſint; interdum velocius
moueantur, interdum quaſi curſum inhibeant. nunc ſtare videantur nunc pro
gredi ſob Zodiaco aboccaſu in ortum, nunc retrogredi; quis eſt, qui non ui-
deat, planetas, ſi mouentur ut piſees, ſeu aues, aliquando ſuos circulos, quos
ab occaſu in ortum deſcribunt debere relinquere, ut magis poſſint a terra re-
cedere, & ad candem accedere: aliquando autem proprium curſum negligere,
rurſus\'que in oppoſitam partem retrocedendo niti; aliquando deniq; curſum
omnino ſiſtere in cęlo, ut penitus non moueantur? Quæ ſi fierent, quoniam mo
do, obſecro, eorum periodi definiri poterunt? qua item ratione cognoſci, qua-
nam in parte cæli altiusa terra digreſſuri ſint planetæ, & iterum ad terram re-

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer