Full text: Clavius, Christoph: Christophori[i] Clavii Bambergensis Ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis De Sacro Bosco Commentarivs

Ioan. de Sacro Boſco.

Nam deprehenſæ ſunt duæ eclipſes Lunares inter ſe inæquales, exiſtentibus lu
minaribus in eodem, vt diximus, ſitu, quoad caput, & caudam Draconis, & ma
nente Luna in eadem parte Epicycli, puta uel ſuperiori, vel inferiori. Non po-
teſt autem huius inæqualitatis cauſa aſſignari, niſi dicamus, luminaria in vna
eclipſi minorem inter ſe habuiſſe diſtantiam, vel certe alterum planetarum ma
gis ad terram acceſſiſſe, vel magis ab ea receſſiſſe, quàm in altera. Cum ergo
minor hæc, aut maior diſtantia in Epicyclum Lunæ non poſſit referri, quod Lu
na in eadem ſemper parte Epicycli ponatur extitiſſe in utraque eclipſi, neceſſa
rio dandus erit etiam Eccentricus.

IIII. O bservatvm eſt, Lunam in eodem puncto ſui Eccentrici exi-
ſtentem, in Auge v.g. vel oppoſitio Augis, non ſemper eandem aſpectus diuer-
ſitatem habere, ſed modo maiorem, modo minorem. Quod nulla ratione fieri
poteſt, niſi in eodem puncto Eccentrici modo magis accedat ad terram, & mo
do magis ab eadem diſtet. Quocirca in Luna concedendus etiam eſt Epicy-
clus. Hoc enim poſito, dicta apparentia nullam prorſus habebit difficultatem.
Vt in propoſita figura manifeſtum
eſſe poteſt, in qua ad ſiniſtram ſum
pta ſunt duo puncta oppoſita in Epi-
cyclo uiſa, nimirum per rectam li-
neam ab oculo per centrum Epicy-
cli eductam: ad dextram vero acce-
pta ſunt duo puncta oppoſita in Epi-
cyclo vera, hoc eſt, per lineam rectam
è centro terræ per centrum Epicy-
cli porrectam. In quibus quidem
punctis ſidus Lunare collocatur. Cæ
tera ex ipſa figura ſunt perſpicua.
[figure]
H is , & multis alijs, aparentijs, quas dedita opera hic omittimus, accedunt
tres rationes, quæ confirmare uidentur, dari in ſphæris cæleſtibus orbes Eccen-
tricos, & Epicyclos: quarum prima hæc ſit: Abomnibus Aſtronomis, ac philo-
ſophis tanquam euidens, & per ſe notum recipitur, quemlibet orbem cæleſtum
ſuperiorem ſuo motu ſecum tahere inferiorem orbem ſibi contiguum, & con-
centricum. Id quod experientia ipſa magiſtra ueriſſimum eſſe dedicimus. Vi-
demus enim ſphæras omnium planetarum, ſimul cũ Firm amento, & nono cœ
lo, ſpatio 24. horarum ad motum diurnum primi mobilis rapi ab ortu in occa
ſum Rurſus experimur, eaſdem ſphæras planetarum, unà cum Firmamento ad
motum nonæ ſphæræ trahi ab occaſu in ortũ, licet tardiſſime, nempe in ſpatio
49000. annorum ſecundum Alphonſum, uel ſecundum Ptolemæum in ſpatio
36000. annorum. Deinque animaduerſum eſt, omnes cœlos planetarum paula
tim etiam moueri ad motum trepidationis, ſeu acceſſus, & receſſus octauę ſphę
ræ. Cuius rei ſignum eſt, quod maximæ Solis declinationes, & aliorum plane-
tarum mutatæ ſunt. Cum igitur maxima ſingularitas motuũ in planetis repe-
riatur, ita ut nullius motus proprius inferiori planetæ communicetur, ut cuius
vel parum experto Aſtronomo, etiam aduerſarijs, notum eſſe poteſt, & à nemi-
ne negatur, (Iuppiter enim nihil prorſus habet ex motu. 30. annorum Saturni
Itemque Marti nihil comm unicatur ex motu 12. annorum Iouis, & ſic de cęte
ris, ut omnes affirmant.) perſpicuum eſſe uidetur, orbes planetarum uectores
non eſſe concentricos. Alioquin motus cuiuslibet ſuperioris omnibus in ſerio-
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer