Full text: Clavius, Christoph: Christophori[i] Clavii Bambergensis Ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis De Sacro Bosco Commentarivs

Comment. in 1. Cap. Sphæræ

Q vid dicam de Alphonſo rege Hiſpaniarum? qui adeo doctus in aſtrorum
ſcientia extitit, vt inſigne opus tabularum aſtronomicarum compoſuerit.

P reatereo ex recentioribus Carolum Quintum Imperatorem ſemper Au-
guſtum, & Ferdinandum eius fratrem, qui mirum in modum his ſtudijs, aſtrono-
miciſque inſtrumentis ſunt recreati: quorum exemplum imitati ſunt Philippus
Hiſpaniarum Rex, Maximilianus Imperator; Philibertus Dux Sabaudiæ, & ple-
rique alij, qui ad huc ſuperſtites viuunt.

A ccedit huc etiam, quòd ex nulla alia ſcientia humana tanta volu-
ptas, & delectatio capitur, quanta ex aſtronomia. Quid enim iucundius eße po-
teſt, quid amœnius, quid ſuauius, quid denique delectabilius, quàm illam tot, &
tantorum luminum venustißimam, atque ordinatiſſimam ſeriem oculis perluſtra
re? Nihil enim in hac vita eße, quod magis animum hominis oblectet, plurimi, &
grauißimi auctores affirmant, vt iam mirum videri non debeat, cur aliqui duode
cim integros annos, aliqui quadraginta, aliqui plures, paucioresve in montibus
ſub dio tranſegerint, conſiderandarum stellarum cauſa: Immo diuinus Plato
ſolum aſtronomiæ cauſa oculos nobis eſſe conceſſos, aſſerere non eſt veritus. Ad
quod Ouidius poetarum ingenioſißimus videtur alludere, dum ſic canit.

Finxit in eſfigiem moderantum cuncta Deorum,
Prona\'que cum ſpectent animalia cætera terram,
Os homini ſublime dedit: cælum\'que uidere.
Iuſſit, & erectos ad ſydera tollere uultus.
Et alio in loco.
Felices animæ, quibus hæc cognoſcere primum.
Inque domos ſuperas ſcandere cura fuit.
E paulo poſt.
A dmouere oculis diſtantia ſydera noſtris,
Aethera\'que ingenio ſuppoſuere ſuo.
Sie peti tur cœlum, non ut ferat Oſſam olympus,
Summa\'que Peliacus ſydera tangat apex.

I n hac enim pulcherrima arte ea luſtrantur quibus maius, aut pulchrius ex
cogitari poteſt nihil; In hæc animi noſtri rapiuntur, atque abſtrahuntur à rebus
huius terreſtris orbis nunquam in eodem ſtatu permanentibus ad ea, quæ nullis
corruptionibu s ſubiacent. In hac contemptis terreni huius puncti anguſtijs.
per aera ſpacioſum, inter aureos ſoles, argenteas, mutabileſque Lunas,
ac lucida ſydera, mira dulcedine, & iucunditate vagatur ani-
mus. Atque hæc pauca ex multis, quæ de laudibus,
vtilitateque huius eximiæ diſciplinæ affer-
ri poſſent, dicta ſufficiant. Nunc
ad auctorem ſphæræ
explicandum
acceda-
mus.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer