Full text: Clavius, Christoph: Christophori[i] Clavii Bambergensis Ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis De Sacro Bosco Commentarivs

Ioan. de Sacro Boſco.

tum Chriſtianorum facile ſine armis poſſe expugnari) rectoribus Iamacienſium
nunciari iubet, ni ſibi, ſuiſque omnibus neceſſaria ad uictum ſubminiſtrent, pluri
ma illis ac ſuprema mala imminere; In cuius rei teſtimonium non multo poſt Lu-
nam eos obſcuratam eſſe viſurost, quam quidem ipſe in Aſtronomia eximie verſa
tus tamiam defecturam cognoſcebat. Contempſerunt quidem primo Barbari iuſſæ
Ducis Chriſtiani, ac minas. At cum ad conſtitutum ab ipſo tempus Lunam defi-
cere ſenſim conſpicerent, neque huius rei cauſam intelligerent, illius tum verbis
primum fidem præbentes, & commeatum Chriſtianis affatim ſubminiſtrarunt, &
ad ipſius Ducis, cæterorumque militum pedes prouoluti, vti ſibi ignoſcerent, obni-
xe efflagitarunt. Taceo multa alta exempla ſimilia; vt non immerito Ptolemæus
aſſeruiſſe videatur, optimum Aſtrologum multum malum prohibere, & ſapientẽ
Aſtronomum multum bonum hominibus poſſe procurare.

A d omnes has laudes accedit, quod ſemper hæc ſcientia de rebus cæleſtibus, ni
mirum Aſtronomia, habita fuerit in magno pretio. Thales etiam Mileſius ita hac
arte delectabatur, vt pauper omnino philoſopharetur, nullamque rei familiaris
curam habere videretur; qui cum ab ignauis, vt fieri ſolet, quaſi ſui ipſius eſſet obli
tus, derideretur, edoctus miram illius anni fertilitatem ab Aſtrologia, omnes in a-
gro Mileſio oleas, antequam florere cœpiſſent, coemiſſe dicitur, ditißimuſque euæ-
ſiſſe: Qua in re oſtendere Milesijs volebat, prudentem virum, & ſapientem, pecu-
niam, ſi velit, facere poſſe.

S ilentio præter mitto, quod apud Aegyptios nulli ſacerdotes, uullique
Pontifices creabantur, niſi Mathematici; (Ita enim Aſtrologos per Antonomaſiam
nominabant) Nulliapud Lacedæmonios regibus aßidebant, niſi Mathematici; Nul-
li apud Perſas ſalutabãtur Reges, niſi Mathematici; Immo princeps philoſophorum
Ariſtoteles ad Alexandrum Magnum ita ſcripſiße fertur; (quod tamen abſit ab
homine Chriſtiano) O rex clementißime nec ſurgas, nec ſedeas, nec cibum ſumas,
aut potum, penituſque nihil ſine periti Mathematici conſilio, ſi fieri poteſt, facias,

H ac diſciplina Dionyſium Areopagitam ob ecclipſim Solis fastam in plenilu
nio, quænaturę viribus tunc fieri non poterat, Domini paſßionem denunciaſſè legi-
mus, quando exclamauit Aut Deus naturæ patitur, aut mundi machina diſſol-
uetur. Vnde paulo poſt, prædicatione Pauli Apoſtoli ad Chriſti fidem eſt conuerſus.
Hanc ſi loſepho credimus, Abraham primus Aegyptijs tradidit ſacerdotibus; hac
populi Dei ductor ille eximius Moyſes excelluit, vt teſtatur B. Steph. in Actis Apo-
ſtolorum dicens, eum fuiſſe inſtructum in omntſapientia Aegyptiorum, quæ quidem
potißimum in Aſtronomia conſiſtebat.

H is omnibus laudibus adde, nullam eſſe profeßionem, qua magis delectati
ſint maximi quique Reges, & Imperatores, quàm Astronomia: Fuit enim illis
hæc diſciplina familiariſſima, cuius rei teſtes ſunt tam qui priſcis ſeculis vixerunt
quàm qui noſtro ſeculo. Nam fuit iſtud ſtudium Aſtronomicum ſummę curę Iu-
lio Cæſari Romanorum Imperatori, qui vt hiſtoriæperhibent, ex Aegypto ſecum
adduxit Soſigenem Mathematicum inſignem & peritum, cuius opera plurimum
eſt vſus in ordinatione anni ad curſum Solis; atque ab eo tempore cęperunt artes
Mathematicæ in Italia diligentius coli. Hic Cęſar tantum eſt hoc ſtudio delecta-
tus, vt ipſemet de ſeipſo apud Lucanum dixerit.

.... media inter pręlia ſemper
Stellarum, cæli\'que plagis, ſuperis\'que uacaui.

H vnc ſecutus eſt Adrianus Imperator adeo in motibus aſtrorum verſatus,
vt ſingulis annis ſibi ipſi conſcripſiſſe prognoſticon referant hiſtorię.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer