Full text: Clavius, Christoph: Christophori[i] Clavii Bambergensis Ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis De Sacro Bosco Commentarivs

Comment. in 1. Cap. Sphæræ

aduerſus Aſtrologos conſcriptis: Franciſcus Picus eius nepos in libris Prænotione:
Antonius Bernardus Mirandulanus Epiſcopus Caſertanus lib. 22. 23. & 24. Mo-
nomachiæ. Michael Medina lib. 2. de recta in Deum fide, cap. 1. & Iulius Syrenius
in libris de Fato.

30. DE PRAEST ANTIA ASTRONOMIAE.

C vm ex duobus nobilitæs alicuius ſcientiæ, auctore Ariſtotele, ſumi debeat,
nempe cx pręſiantia ſubiecti, de quo agit, & ex certitudine demonſtrationum, quibus
ea, quę conſiderat, confirmat, (Ait enim, eam ſcientiam eſſe pręſtantiorẽ, nobiliorem-
que, quę vel circa res preſtantiores verſatur, vel quę certior eſt,) quanta ſit Aſtro-
nomiæ dignitas, ac excellentia, haud obſcure ex vtroque capite cognoſci poteſt. Si
namque ſubiectum, ſeu materiam Aſtronomiæ ſpectemus, ſupremum ei propemodũ
locum inter reliquas omnes diſciplinas humanas, ſeu lumine naturali acquiſitas,
concedendum eſſe, fateri neceſſe eſt. Agit enim hæc ſcientia corporibus cœleſtibus,
quæ omnium nobilißima ſunt, multas ob cauſas. P
rimo quidem, quoniam, ſecun
dum philoſophos ſunt ingenerabilia, ac incorruptibilia, omniſque alterationis corrum
pentis expertia, omni denique motus ſubſtantiam eorum aliquo modo variãte immu
tabilia, cumſmodi non ſunt reliqua corpora, de quibus Philoſophus naturalis di
ſputat. Nam licet elementa, vt vult Ariſtoteles cum philoſophis, ſecundum ſe tota nõ
poßint generari aut corrumpi, ſecundum tamen partes eorum continuæ ſunt genera-
tioni, corruptionique obnoxia. S
ecvndo , quia corpora cęleſtia ſunt cauſa om-
nium horum inferiorũ, vt placet Ariſt. 1. Meteor. vbi ait, Neceſſe eſſe mũdum inferiorẽ
ſuperioribus lcationibus continuari, vt omnis inde virtus deriuetur. Item 8: Phyſ.
aſſerit, omnia produci mediante motu cœli, ob idque motum cœleſtem, vitam omnium
entium nuncupare non dubitauit. Rurſus 2. de cœlo affirmat, cœlum in hæc inferio-
ra agere mediante lumine, & motu, Poſtremo. 2 de Gener. & corrup teſtatur, pro-
pter motum Solis, & aliorum planetarum in circuls obliquo, ideſt, in Zodiaco; fieri ge
nerationes, & corruptiones in hiſce inferioribus; Idemq; pleriſque alijs in locis af-
firmat, cui ferè totus philoſophorum cętus aſtipulatur. T
ertio , quoniam corpo-
ra cęleſtia ſunt propinqutora nobilißimo ac primo enti, puta Deo glorioſo; Immo
ſecundum Auerroe corpus cæleſte eſt mediator, ac ligamentum ſuperiorum cum in-
ferioribus, & locus æternorum, ac diuinorum. Omnes etenim philoſophi, ac natio-
nes, etiam quantumuis barbaræ, in cœlo Deum tanquam in ſede collocant propria.
Quamuis enim Deus non huic vel illi loco ſit alligatus, ſed vbiuis locorũ (quod nul
lis alijs conuenit rebus) exiſtat; ponitur tamen in cœlo, tanquam in nobiliori mundi
parte, vbi maxime ſuã omnipotentiam, & bonitatẽ manifeſtat, vt Theologi aſſerunt-
Q
varto , ac poſtremo quia inter alta omnia corpora nobiliſſimum locum, ſu-
premum videlicet, poſſident cœleſtia corpora; Quo autem corpora ſunt ſuperiora,
co etiam nobiliora exiſtimari debent, vt philoſophi omnes fatẽtur. Vt enim terra om
nium elementorum infimum eſt in ſitu & loco, ita quoque in dignitate poſtremum
exiſtit: Cui in nobilitate ſuccedit aqua, quia, ſuperiorem occupat locum; Deinde
ſequitur aer, quoniam ſua leuitate aquam tranſcendit. Vltimo ignis principatum
inter omnia elementa obtinet, cuw ſit ſupra omnia collocatus. Accedit etiam ad
dignit atem corporum cœleſtium, quod habent accidentia nobiliſſima, nimirum &
motum, & figuram circularem, vt ſuo loco oſtendemus, lumen, & alia huiuſmodi;
vt non immerito Ariſtoteles hęc corpora videatur diuina nuncupaſſe.

Q vod ſi modum demonſtrandi, quo vtitur Aſtronomia, conſideremus, nemo ne

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer