Full text: Clavius, Christoph: Christophori[i] Clavii Bambergensis Ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis De Sacro Bosco Commentarivs

Ioan. de Sacro Boſco.
de rebus cœleſtibus, quæ Astronomia appellatur, iuxta nominis rationem, etymo-
logiamque nihil aliud ſignificare videtur. quàm astrorum rationem, ac legem, ita
vt Aſtronomia idem ſit, quod ſiderum ſcientia. Dißerit enim de ſyderum motibus.
motuumque certis, & perpetuis vicibus, ac legibus, ordine ſtellarum, atque cœlo-
rum ſitu, ac poſitu, ortu, & occaſu, multitudine, ac magnitudine, distantia à terra
& à ſe inuicem, mutuo congreßu, eclipſius, & alijs huiuſmodi. Hæc ab alijs appel-
lari ſolet Astrologta. Hac enim tempestate pro eadem ſcientia vſurpantur fere
Aſtronomia, & Aſtrologia, & idcirco nos quoque hiſce nominibus ſine diſcrimine

in his noſtris commentarijs vtemur; quamuis nonnulli Mathemathicorum id diſcri
minis inter hæc uocabula conſtituendum eße welint, vt Aſtronomia eam doctrinam
ſignificet, quæ motus cœlorum, aſtrorumque conſiderat; Astrologia vero illi arti
ac commodetur, quæ ex conuerſionibus cœlorum, & coniunctionibus aſtrorum, op-
poſitionibus ve euentus prædicit futuros, & præſenſiones quaſdam, ſignificationeſ-
que ad valetudinem, & rem familiarem tuendam accomodatas.
D ividitvr autem Aſtronomia in Theoricam, idest, contemplatricem; &
Practicam, hoc eſt, operantem, & agentem. Theorica conſiderat vniuerſam mun-
di machinam, vt in ſe est, deſcribens conſtitutionem mundi, diuidenſque totam
mundi compagem in ætheream, & elementarem regionem: Deinde inueſtiget nume
rum, magnitudinem, & motum omnium corporum cælestium, stellarum omnium,
ac planetarum ortus, obituſque ſpeculatur: Pari ratione omnium conſtellationum, &
ſignorum figuras, & imagines conſiderat, veraque loca tam ſtellarum fixarum, quã
errantium, quos Planetas vocant, numerorum docet calculo ſupputare: Similiter
planetarum progreſſus, status, regreſſus, coniunctiones, oppoſitiones vnà cum ecli-
pſibus luminarium, Solis uidelicet, ac Lunæ, & id genus alia ꝓpemodũ infinita, dili
gentißime inquirit. Atque hæc Aſtronomia explicatur partim in Almageſto, ſeu
magna constructione Ptolemæi, vel etiam in Epitome loannis regiomontani, in ope-
re Astronomico Albategnij, in opuſculo Alphrani, in Theoricis planetarum Georgij,
Peurbachij, in reuolutionib 9 cœleſlibus Nicolai Copernici, & in aliorum fere innu-
merabilium auctorũ volominibus: Partim in ſtrumentis quam plurimis ab Aſtro-
nomis ſumma industria ad hoc inuentis, vt motus cælestes nobis ob oculos ponerent,
quale eſt Astrolabium vulgare, ſeu planiſph ærium Ptolemæi, Aſtrolabium Gemmæ
Frisij catholicum, ſeu uniuerſale. Planiſphæriũ loannis de Roias vniuerſale quoque,
Annulus Astronomicus. Quadrans, Torquetum, Radius Astronomicus, & id genus
alia: Partim denique docetur Theorica Astronomia in ea parte, quę dici ſolet tabu
laris eo ꝙ per numeros in tabulas digestos Aſtronomi cœlorum motus ſcrutentur
quales ſunt tabulæ Alphõſi regis Hiſpaniæ, loannis Regiomõtani, loãnis Blãchini Fer
rariẽſis, Nicolai Copernici, \~q tabulæ Prutenicæ nũcupari ſolent, & multorum altorũ.
P ractica vero Astronomia, quam alij ludiciariam, ſen Prognoſticam, id
eſt, Diuinatricẽ dicũt, omnia ista ad vſum vitæ humanæ accomodat. Contemplatur
enim complexiones, & naturas tum ſignorum, cõstellationumque, tum etiam Plane-
taurm, reliquarumque ſtellarum, explicatq; quænam ſigna ſint calida, quæ frigida,
quæ temperata, quę maſculina, quę fœminina, & id genus alia Rurſus ex motibus

orbium, & stellarum futuros euentus in hiſce inferioribus prædicit. Verum quoniam
huic Aſtronomiæ parti multi multa temerarte, ac ꝑperè auſi ſunt adijcere, adeoque
hanc partem prognosttcam amplificare uoluerunt, ut ſit iã res omnino ſuperstitioſa,
exoſa que, & merito ab Eccleſia ſuſpecta habeatur, mirumque in modũ à B. Augusti
no dãnata in libris de Doctrina Christiana; ꝓpterea nihil omnino de ea nobis dicen-
dũ existimo, niſi quòd, illam funditus euertunt Ioãn. Picus Mirandulanus libris 12.
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer