Full text: Clavius, Christoph: Christophori[i] Clavii Bambergensis Ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis De Sacro Bosco Commentarivs

Comment. in iij. Cap. Sphæræ

probat dupliciter: Primum, quia motus cæli diurnus uniformis eſt in omni Ho
rizonte, & regularis: Non enim aliquando citatiori motu fertur, & aliquando
remiſſiori. Cum igitur Aequator ſit menſura, ac regula primi motus, mouea
turque circa eoſdem polos, circa quos totum cælum circuuuertitur, nempe cir-
ca polos mundi, neceſſe eſt, ut in qualibet ſphæra uniformiter ſupra Horizon-
tem emergat ſecundum omnes ſui partes. Deinde quia Aequator perpetuo eoſ
dem angulos con Horizonte efficit, cum recto quidem rectos, & cum obliquo
obliquos: fit, ut uniformiter ſecundum omnes ſui partes eleuetur ſupra Hori-
zontem quemcunque. Teſtantur idem phænomena clariſſima Aſtronomorũ.
Deprehenſum eſt enim in quacunque ſphęra, ſingulis horis gradus quindecim
Aequatoris ſupra Horizontem aſcendere, to tidem\'que infra eundem deſcende
re. Spatio vero quatuor Minutorum unius horæ eleuari, & deprimi unũ gradũ
Aequatoris, &c. Quod minime fieret, ſi non regulariter, & uniformiter aſcende
ret Aequator ſupra Horizontem.

P artes uero Zodiaci non de neceſſitate habent æquales aſcen-
fionæs in utraq; ſphęra; Quia quanto aliqua Zodiaci pars rectius oritur
tãto plus temporis ponitur in ſuo ortu. Huius ſignum eſt, quia ſex ſignæ
oriuntur in longa, uel in breui die artificiali, ſimiliter & in nocte.

240. COMMEMTARIVS.

P osterior concluſio eſt, Zodiacus tam in ſphæra recta, quam in obli
qua, non aſcendit ſecundum omnes ſui partes ſui Horizontem uniformiter.
Quam quidem hac ratione uidetur confirmare. Cum zodiacus circa alienos
polos feratur motu diurno, à quibus alibi longius, alibi minus abeſt, fit ut ali-
quæ eius partes cum quolibet Horizonte efficiant angulos obliquiores, aliquæ
minus obliquos. Quocirca pars illa, quæ rectiores cum Horizonte angulos con-
ſtituit, & idcirco rectius oritur, tardiori motu ſupra Horizontem eleuabitur.
atq; plus temporis in ſuo ortu requiret, quam quę minus rectos ãgulos cũ Hori
zonte efficit, ut exſperientia docet in ſphæra quacunque materiali, quoniã quo
aliquis arcus rectius exoritur, eo etiam magis ſucceſſiue partes eius aſcendunt.
Eandem concluſionẽ comprobat experimento manifeſto: quia uidelicet quali-
bet die, ſiue nocte artificiali tã longiſſima, quam breuiſſima, ſex ſigna præciſe
zodiaci ſupra Horizontẽ aſcendunt, & infra eundem deſcendunt, ita ut quoli-
bet die medietas zodiaci exoriatur. Cum enim zodiacus, & Horizon quicun-
que ſeſe mutuo bifariam ſecent, quod ſint circuli ſphæræ maximi, fit ut ea me-
dietas zodiaci, quæ intercipitur inter ſolem poſitum in oriente, & punctum op-
poſitum, procedendo per mediam noctẽ in die exoriatur, ut perſpicue in inſtru-
mentis apparet. Quapropter zodiacus vniformiter non orietur ſupra Hori-
zontem ſecundum omnes ſui partes, quandoquidem temporibus inęqualibus
nempe diebus & noctibus inæqualibus, ęquales ſemper arcus aſcendunt, nimi-
rum medietates zodiaci. Quod ſi quælibet medietas zodiaci ſecundum om-
nes ſui partes uniformiter aſcenderet, eſſent omnes dies, ac noctes inter ſe æqua
les, quod eſt contra experientiam. Idem de reliquis partibus ſemicirculo mino
ribus probari poteſt ex doctrina ſphæricorum triangulorum.

Notandum igitur, quòd ortus, uel occaſus alicuius ſigni, nihil aliud

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer