Volltext: Clavius, Christoph: Christophori[i] Clavii Bambergensis Ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis De Sacro Bosco Commentarivs

Ioan. de Sacro Boſco.

I llvd quoque minime videtur eſſe prętereundum, apud ſcriptores va-
rios, pręſertim Aſtronomos & Coſmographos, populos illos, qui alterutram
zonarum frigidarum incolunt, appellari Periſcios, quod vmbrę eorum velut in
orbem, molarum more, circumagantur in plano Horizontis certis anni tempo-
ribus. Sol enim ad ea loca tranſmittit radios quodammodo ęquid iſtantes Ho-
rizontis plano, vt ex ſphęra materiali conſtat, qui in gyrum ſemper feruntur.
Eos autem, qui temperatarum alterutram zonam obtinent, dici Heteroſcios,
quòd verſus vnum tantum mundi polum vmbras meridianas proijciant,
Boreales quidem ad polum Arcticum, Auſtrales vero ad Antarcti-
cum. Nam Sol nunquam eorum vertices attingit. Illos deni-
que, qui torridam zonam inhabitant, vocari Amphiſcios,
quòd eorum umbrę meridianę diuerſis anni tem.
poribus nunc uerſus polum Arcticum, nunc
uerſus Antarcticum porrigantur: quo-
niam uidelicet, Sol aliquando
uertices eorum tranſcendit,
ut perſpicuum eſt in
ſphæra ma-
teriali.

SECVNDI CAPITIS FINIS.
[figure]
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer