Volltext: Clavius, Christoph: Christophori[i] Clavii Bambergensis Ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis De Sacro Bosco Commentarivs

Ioan. de Sacro Boſco.

caſus ♄. Signũ ♑, eſt exaltatio ♂, & ſignũ ♋, caſus ♂. Signũ denique ♓, eſt
exaltatio ♀, & ſignũ ♍, caſus ♀, Quæ omnia in ſequenti formula explicãtur.

Planetarum Exaltationes Caſus
[...]
[...]

Q vodlibet autem ſignum diuiditur ln 30. gradus: Vnde
patet, quod in toto Zodiaco ſunt 360. gradus. Secundum autem Aſtro-
nomos iterum quilibet gradus diuiditur in 60. Minuta: quolibet Mi-
nutum in 60. Secunda: quodlibet ſecundum in 60. Tertia, & ſic dein-
ceps uſque ad decem. Et ſicut diuiditur Zodiacus ab Aſtronomis, ita
quilibet circulus in ſphæra ſiue maior, ſiue minor, in partes conſimiles
diſtribuitur.

160. COMMEMTARIVS.

D iviso zodiaco in 12. ſigna cõmunia, diuidit nunc ſigna in alias par-
tes, docens, quoduis ſignum ab Aſtronomis diſtribui in 30. partes æquales, quæ
Gradus vocantur. Vnde quoniam 12. ſigna in toto zodiaco comprehẽduntur,
ſi 12. per 30. multiplicetur; efficientur 360. quot nimirum gradus in toto zodiaco
continentur. Deinde ait, quemuis gradum ſubdiuidi in 60. partes æquales, quæ
minuta dicuntur: Quodlibet Minutum in 60. ſecunda: Quoduis ſecundum in 60.
Tertia, & ſic ſemper procedendo diuiſione hac ſexagenaria, donec ad Deeima
perueniatur. Nam raro Aſtronomi vltra Decima progrediuntur. Sicut autem zo
diacus in 360. gradus diuiditur, ita quoq; quicunque alius circulus in cælo ſiue
maximus, ſiue non maximus, in totidem gradus ſolet diſtribui, eodem\'q; pacto
quilibet gradus in 60. Minuta: Minutum in 60. Secunda, &c. Verum hoc loco
paulo copioſius explicanda videtur hæc diuiſio zodiaci in 360. gradus, & cuius-
libet gradus in 60. Minuta, & Minuti in 60. Secunda, &c. Quæ quidem diuiſio zo
diaci appellari ſolet diuiſio ſecundum longitudinem.
A stronomi igitur animaduertentes, circulum quemuis primaria
ac naturali quoda mmodo diuiſione ſecari in 6. partes æquales, eadem nimirum
crurium circini extenſione, qua circulus deſcribitur, eo quod ſemidiameter cu-
iuſque circuli ſit latus Hexagoni Aequilateri in eo deſcripti, diuiſerunt totum
zodiacum in 6. partes æquales, quæ conſtituunt ſex ſigna phyſica, ſeu natura-
lia, vt ſupra diximus. Deinde quodlibet ſignum phyſicum, hoc eſt, ſextam to-
tius zodiaci partem, partiti ſunt in 60. partes æquales, quas Gradus appella-
runt, à quotidiano fortaſſe Solis, alio rum\'que Planetarum per has partes pro-
greſſu. Gradatim enim Planetæ quaſi gradiendo per dictas partes zodiacum
perambulant. Vnde factum eſt, vt in toto zodiaco contineantur gradus 360.
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer