Volltext: Clavius, Christoph: Christophori[i] Clavii Bambergensis Ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis De Sacro Bosco Commentarivs

Comment. in 1. Cap. Sphæræ
Cubitus magnus conſtat pedibus 9 vel Palmis 36
Paſſus ſimplex primæ differentiæ pedes habet 2 vel Palmos 8
Paſſus duplex primæ differentiæ habet pedes 4 vel Palmos 16
Paſſus ſimplex ſecundæ differentiæ continet pedes 21/2 vel Palmos 10
Paſſus duplex ſecun dæ differ. dictus Geometricus,
habet pedes
5 vel Palmos 10
Paſſus ſimplex tertiæ differentiæ pedes obtinet 3 vel Palmos 12
Paſſus duplex tertiæ differentiæ conſtat pedibus 6 vel Palmis 24
Vlna cnmmunis complectitur pedes 4 vel Palmos 16
Vlna agreſtis conſtat pedibus 6 vel Palmis 24
Pertica comprehendit pedes 10 vel Palmos 40
Stadium habet paſſus Geometricos 125 vel pedes 625
Milliarium continet ſtadia 8 vel Paſſ. Geo. 1000
Leuca Gallica, ſiue Hiſpanica continet milliaria 11/2 vel Paſſ. Geo. 1500
Leuca Germanica communis milliaria habet 4 vel Paſſ. Geo. 4000
Leuca Sueuica omnium maxima habet milliaria 5 vel Paſſ. Geo. 500

C aetervm harum menſurarum ualor intelligendus eſt tantummo-
do ſecundum longitudinem, ita ut v. g. ſtadia octo in longitudine conficiant
vnum milliarium in longitudine, & quatuor digiti in longitudine conſtituant
unum pal mum in longitudine, &c. Non autem ſecundum latitudinem. Non.n.
octo ſtadia quadrata æquiualent uni milliario quadrato, cum quadratum unius
milliarij comprehendat ſtadia quadrata 64. quia nimirum numerus, quadra-
tus octonarij (qui numerus ſtadiorum complectitur unum milliarium) eſt 64.
ita quoque vnus palmus quadratus continebit 16. digitos quadratos, propte-
rea quod numerus quadratus quaternarij (quatuor enim digiti palmum con-
ſtituunt) ſit 16. &c. Hoc ideo dixerim, ne mireris, ſtadia, quæ in tota conuexa
ſuperficie terræ comprehenduntur, non poſſe reduci ad milliaria, diuiſione facta
per 8 ſed per 64.

E x his autem facile cuilibet erit ſi omnino præceptls Arithmeticis non
fuerit deſtitutus, menſuram quamcunque in aliam transformare. Si enim men-
ſura minor in maiorem commutanda eſt, diuidendus eſt numerus minoris men
ſuræ per numerum, ſecundum quem minor in maiore continetur. Vt ſi paſſus
46000. redigendi ſint ad millia ria, diuidendi erunt per 1000. quonam paſſus
1000. conficiunt unum milliarium, efficientur\'que milliaria 46. Ita quoque quo-
niam 8. ſtadia conficiunt milliarium, ex 252000. ſtadijs efficiuntur milliaria
31500. Pari ratione cum 20000. palmi efſiciant milliarium, continebuntur in
palmis 560000. milliaria 28. &c. Si vero maior aliqua menſura in minorem con
uertenda ſit, multiplicandus etit numerus maioris menſuræ per numerum, ſe-
cundum quem minor in maiore continetur. Vt ſi velim ſcire, quot paſſus effi-
ciantur ex 46. miliarijs. Multiplico 46. per 1000. (totiens enim paſſus in millia-
rio continetur,) efficio que paſſus 46000. atque ita de cæteris.
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer