Comment. in 1. Cap. Sphæræ
ri eſſent. Nam hac ratione erunt in toto cęlo ſtellæ tantum modo 480000. quis au
tem dixerit, non fuiſſe multo plures filios Iſrael. Non ſunt ergo accipienda verba
illa ſcripturæ in hoc ſenſu, vt dicamus infinitas ſtellas eſſe. Dici etiam poteſt. Scri-
pturam loqui de omnibus ſtellis, quæ in cœlo ſunt, etiam de illis, quæ minores
ſunt, quàm quæ in ſex differentijs continentur, quæ fortaſſe in numerabiles funt
Deum autem tunc ita inten diſſe aciem oculorum Abrahamo, vt eas omnes in cę
lo aſpiceret. Quod ſi quis omnino contendere velit, plures eſſe ſtellas, ei perme
licebit, quod vult, opinari; mihi certe facile perſuadeo, non eſſe plures in ſex dictis
differentijs contentas, quàm 1023. propterea quòd in conſtellationibus perſe con
ſideratis non reperio plures, quam ab Aſtronomis ſunt notatæ: excepto tempore
hyemali, vbi aliquando plures, præſertim iuxta polum arcticum, videntur appa-
rere propter cauſas paulo ante dictas, præſertim propter viſus hallucinationem.
Itaque ex omnibus 1022. ſtellis conſtituerunt Mathematici cura & ſolertia mira
bili, vt dictum eſt 48. Imagines conſtellationesve, quarum nomina, & ordinem
in tabula infra poſita expoſuimus, iuxta obſeruationes fere Nicolai Copernici.
Mutatæ. n. iam reperiuntur omnium ſtellarum ſedes, ſiue longitudines, a tempo-
ribus Ptolemæi, ad noſtram vſq; ætatem, propter motum illum tardiſſimum, quo
eas moueri diximus ab occidente in orientem, adeo ut hoc tempore aliæ ſint ſtel
larum longitudines, quàm quæ poſitæ ſunt in tabulis Almageſti à Ptolemæo,
quamuis earundem latitudines eędem ſemper inuentæ fuerint, ut doctiſſimorum
Aſtronomorum obſeruationes teſtantur. Itaq; in tabula ſubſequenti differunt qui
dem longitudines a longitudinibus Ptolemæi. At latitudines nulla ratione diſcre
pant a latitudinibus, quas Ptolemæus in Almageſto explicauit. Immo ex hac per
petua latitudinum conſtantia firmiſſime colligi ſupra aſſeruimus, ſtellas ab occi
dente in orientem moueri ſuper polos Zodiaci, quemadmodum ex continua illa
longitudinum mutatione deprehenſum fuit, eas ſen ſim moueri ab occaſu in or-
tum. Appellamus longitudinem cuiuſq; ſtellæ, diſtantiam eius à principio ♈, ver
ſus ſigna orientalia, hoc eſt, verſus ♉.♊.♋.♌. &c. progrediendo. Latitudinem
vero eiuſdem diſtan tiam ab Eclyptica ſiue in Boream, ſiue in auſtrum. Plura ta-
men de longitudinibus, latitudinibus\'q; ſtellarum reperies in 2. cap. quando de Zo
diaco diſſeremus. Correximus autem multarum ſtellarum longitudines, lati-
tudines\'que, partim ex antiquo Almageſto manu ſcripro, partim eriam ex obſer-
uationibus Ptolemæi, aliorum\'q; Aſtronomorum. Quando enim obſeruatum
eſt, tres aliquas ſtellas v. g. in cœlo lineam quaſi rectam conſtituere, ſi id non ſer-
uetur in globo cęleſti, ſi ſtellæ ſecundum longitudines, latitudines\'q; in tabulis no
tatas deſcribantur, argumento eſt, longitudines, latitudinesve illas ſtellaium veras
non eſſe. Vnde emendandę ſunt, ita tamen, ut ſtellæ illum ſitum in conſtellationi
bus retineant, qui ab Aſtronomis obſeruatus eſt. Id quod in noſtra correctione
obſeruauimus. Cæterum vt ſtellas illas, quarum longitudines, latitudineſve cor-
reximus, ab alijs diſtingueremus, appoſuimus illis aſteriſmum hoc modo. * Rur
ſus aliquæ ſtellæ dicebantur aliquando in tabulis eſſe v.g. in manu ſiniſtra, uel
in alia parte, cum tamen ſint in dextra, uel alibi, ut picturæ poſtulant. Has igi-
tur etiam emendauimus, eis\'que eundem aſterifmum appofuimus. Sed iam præ-
dictam tabulam oculis ſubijciamus, cuius uſum poſt ipſius finem exponemus.
Eſt autem tabula uniuerſa in tres partes diſtributa. in quarum prima continen-
tur omnes ſtellæ, quæ à Zodiaco in Boream uergunt. Secunda omnes ſtellas
complectitur; quæ in Zodiaco reperiuntur: In tertia denique omnia aſtra repo-
nuntur, quæ a Zodiaco in Auſtrum deflectunt.