Full text: Clavius, Christoph: Christophori[i] Clavii Bambergensis Ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis De Sacro Bosco Commentarivs

Comment. in 1. Cap. Sphæræ
D icit etiam Alphraganus, quod minima stellarum fixarum vi-
ſu notabilium maior eſt tota terra; Sed ipſa stella reſpectu totius Firma-
menti est ſicut punctus, & centrum; Multo igitur fortius terra est pun
ctus reſpectu Firmamenti, cum ſit minor ea.

107. COMMENTARIVS.

C onfirmat tertio modo, quod auctoritati Alphragani innititur, terram
eſſe veluti punctum, vt perſpicuum eſt in ipſa litera. Non autem ſolus Alphra-
ganus dicit, minimam ſtellarum, quæ viſu percipiuntur, maiorem eſſe terra, ve-
rum etiam idipſum omnes fere Aſtronomi aſſerunt.

V t autem intelligatur, de quibuſnam ſtellis minimis auctor noſter ex ſen-
tentia Alphragani, & aliorum Aſtronomorum locutus ſit, pauca mihi videntur
dicenda de ſtellis in vniuerſum, quot videlicet numero obſeruatæ ſint ab Aſtro-
nomis, & quam proportionem earum magnitudines habeat ad magnitudinem
terræ. Aſtronomi igitur omnes ſtellas fixas in Firmamento viſu præceptibi-
les, hoc eſt, quæ ſemper, cum cœlum ſerenum eſt, commode videri poſſunt,
diligenter obſeruantes deprehenderunt, eas eſſe numero 1022. Sunt quidem
plurimæ aliæ ſtellæ minimæ, (Hoc enim nunquam negabo) quas, quia non di-
ſtincte, & clare ſeſe obtutui offerunt, vel quia non quolibet tempore anni, pro-
pter earum paruitatem videntur, conſulto Aſtronomi præter mittunt, & ſolum
de ijs, quas oculi ad cœlum ſublati commodo comprehendere poſſunt, ſermo-
nem habent. Sed quoniam vulgo incredibile videtur, eſſe tantummodo 1022.
ſtellas in Firmamento commodo viſibiles, propterea quod viſus eas nocte ſerena
confuſe intuens, ſine vllo ordine, putat eſſe propemodum innumeras: Viſum eſt,
omnes 1022. ſtellas ab Aſtronomis obſeruatas eo ordine hic recenſere, quo in
globo cæleſti depingi ſolent. Ita enim fiet, vt ſi quis diligenter nocte ſerena ſtel-
las obſeruans conferat globum cum ſtellis viſis, nulla aliam, præter eas, quæ in
globo notatæ ſunt reperiat; immo vix minimas quaſdam ibidem notatas viſu
percipere poſſit. Vnde mirum ei videri non poterit, non plures in Firmamento
ſtellas lucidas exiſtere, quam 1024.


H vnc autem numerum hæc arte inueſtigarunt. Ex omnibus ſtellis, quæ
viſu commode percipiuntur animaduerterunt Aſtronomi 48. conſtellationes,
Aſteriſmos, ſeu imagines (Eſt autem conſtellatio, Aſteriſmus, ſiue imago, mul-
titudo quædam ſtellarum formam alicuius animalis, aut alterius cuiuſuis rei ef-
figiem ſuo ſitu, ac ordine referentium) conſtitui. Vnde facile comprehendere po-
tuerunt numerum ſtellarum cuiuslibet conſtellationis per ſeſe conſideratę. Neque
enim aliam, ob cauſam uetuſtiſſimi illi, & diligentiſſimi ſtellarum obſeruatores
uidentur huiuſmodi imaginibus ſtellas formaſſe, ut teſtatur Theon iunior in
expoſitione Aratæa, niſi ut tanta earum multitudo per partes diſtinctas diſcerne
retur, & omnes ſtellæ ordine quodam poſſent deſignari. Quod quidem ante mul
ta ſecula factum eſſe conſtat, cum etiam in libro Iob ſacræ literæ nominent Orio
na, Arcturum, Hyadas, atq; pleiades, multarum\'q; aliarum conſtellationum no-
mina apud Homerum, atque Heſiodum, uetuſtiſſimos Poetas, legantur. Præte-
rea obſeruarunt quaſdam ſtellas alijs multo ſplendidiores, ita vt ſex omnino
gradus in ſtellis, quantum ad magnitudinem, & maiorem, uel minorem ſplendo
rem, deprehenderit: quos gradus Aſtronomi differentias magnitudinum appel-
larunt. Ex quo admodum facile potuerunt numerum ſtellarum cuiuſcunque
differentiæ longo uſu percipere. Ita enim deprehenderunt in prima differen-
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer