Full text: Clavius, Christoph: Christophori[i] Clavii Bambergensis Ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis De Sacro Bosco Commentarivs

Ioan. de Sacro Boſco.

ctiorum proijcerentur ſecundum lineam rectam, (vt demonſtratiue concludi
poſſet, niſi id negotij ad ſcientiam de Horologiorum deſcriptionibus ſpecta-
ret) ſi vertex gnomonis non concedatur eſſe idem, quo ad iudicium ſenſus,
quod centrum terræ: Hoc autem clariſſime experientiæ repugnat. Si enim
tempore æquinoctiorum in quocunque plano ſtylus affigatur, notentur\'que
varijs horis diei extremitate vmbræ in plano illo punctis quibuſdam, depre-
henditnr omnia hæc puncta in vna linea recta iacere: Quod quidem ſolum
ea de cauſa contingit, quia nimirum vertex ſtyli aſſumitur tanquam mundi
centrum, vt clariſſime in noſtra Gnomonica demonſtrauimus. Quarto, Neque
ortus Solſtitij æſtiui reſponderet per lineam rectam occaſui Brumalis Solſtitij:
Neque ortus Solſtitij Brumalis occaſui Solſtitij æſtiui. Quinto, Confundere-
tur vniuerſa proportio, quam nunc cernimus in augmento, decremento\'que die-
rum ante & poſt æquinoctium utrumque. Quæ cum omnia abſurda ſint & quo
tidianæ aduerſentur experientiæ, omnibus\'que Aſtronomorum peritorum ob-
ſeruationibus, concludendum erit, Terram eſſe veluti punctum inſenſibile, ſi
cum cœleſti corpore conferatur.

Q vinta , ac poſtrema ratio hæc ſit. Secuudum communem Aſtronomo-
rũ ſententiam ſemidiameter Firmamenti quo ad concauam eius ſuperficiẽ, terræ
ſemidiametrum continet vicies & bis millies, ſexcenties, & duodecies, & eo am-
plius, ita vt ſit talis proportio totius ſemidiametri Firmamenti ad ſemidiame-
trum globi, qui conſtat ex terra, & aqua, qualis eſt huius numeri 22612.1/2. ad 1.
Tanta. n. diſtantia Firmamenti à centro terræ eſt deprehenſa, vt ad finem huius
c. dicemus: vt nimirum à terra vſq; ad Firmamentum contineantur terræ ſemidia
metri 226121/2. Ac propterea, cum eadem ſit proportio diametrorum, quæ ſe-
midiametrorum, continebit quoq; toties tota diameter Firmamenti totam ter-
ræ diametrum. Cum ergo ſphęrarum proportio triplicata ſit eius proportionis
quam habent diametri, habebit totus mundus intra concauum Firmamenti
contentus ad globum terræ proportionem eandem, quam 115623400957031/8.
ad 1. vt in his numeris continue proportionalibus apparet. 1226121/4.
5113251561/4. 115623400956031/8. Quæ tum ita ſint, non immerito dicetur
terram inſenſibilem quantitatem habere, ſi cum Firmamento conferatur: cũ vni-
tas nihil fere ſit reſpectu tanti numeri. Atq; vt planius adhuc percipiatur, totam
terram eſſe inſtar puncti reſpectu Firmamenti, accipiemus ſphærulam, cuius
diameter ad pedem Geometricum antiquum proportionem fere habeat quam
1. ad 44. qualis eſt ſphærula in hac figura appoſita. Nam ſi aliam ſphæram acci-
piamus, cuius diameter contineat 400. pedes, ita vt proportio huius diametri
ad diametrum illius ſphærulæ ſit quæ 27600. ad 1. quis dubita-
bit, ſphærulam illam eſſe inſtar puncti ferè indiuiſibilis reſpectu
huius ſphæræ? Cum ergo terra reſpectu Firmamenti ſit multo
minor, quàm ſphærula illa reſpectu huius ſphæræ, (poſita namq;
terra, vt 1. tota ſphæra mundi vſque ad concauum Firmamenti
eſt, vt 11562340095703. & paulo amplius, vt diximus. Poſita,
autem ſphærula prædicta, vt 1. ſphæra illa alia erit tantummodo
vt 545177600000. Hic enim numerus ad vnitatem proportio-
nem habet triplicatam eius, quam habet diameter ſphæræ illius
[figure]

ad diametrum ſphærulæ prædictæ, vt in his numeris apparet 1. 17600.
3097600005451776000000.) multo magis punctum dicemus eſſe terram re-
ſpectu Firmamenti, quam ſphærulam illam reſpectu alterius ſphæræ.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer