Full text: Clavius, Christoph: Christophori[i] Clavii Bambergensis Ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis De Sacro Bosco Commentarivs

Comment. in 1. Cap. Sphæræ

partibus ſtellæ eædem maiores, vel minores, apparerent, quod falſum eſt.

P orro quoniam in ortu, & occaſu exiſtunt quaſi ſemper uapores exha
lationesve impedientes verum iudicium ſenſus, non ſatis firmiter videtur ex prę
dicta ratione colligi poſſe, hominem quemcunque ęqualiter à celo diſtare. Quare
melius eadem ratio ex magnitudine ſtellarũ ſumpta proponetur in hunc modũ.
Eidem homini exiſtenti nunc ſub eo Meridiano, in quo eſt Sol, cum nobis oritur;
Nunc ſub co, ſub quo nos ſumus, nunc vero ſub eo, in quo eſt Sol, cum nobis occi
dit, & denique ſub quocunq; Meridiano, viden tur ſtellæ eædem eſſe eiufdem quã
titatis, quando ad Meridianum perueniunt, vbi nulli exiſtunt vapores tempore
ſereno. Quamobrem terræ ſuperficies æqualiter a ſtellis diſtat ſecundum omnes
illas partes prædictis Meridianis ſubiectas. Quæ quid ratio ſiue hoc poſteriori
modo, ſiue illo priori proponatur, ſi miles uires habet in aqua, Eadem namque ap
parentia locum habet etiam in Mari.

E x quo euidenter colligitur id, quod ſupra probauimus, Terram nimirum &
aquam idem habere centrum cum centro totius Vniuerſi, quandoquidem ſuper
ficies conuexa vtriuſque æquidiſtat a centro mundi, ut ex hac ratione, quæ ab ex-
perimento ſumpta eſt, colligitur.


S i enim terra magis accederet ad Firmamẽtum in una parte, quàm
in alia, ſequeretur, quòd ali quis exiſtens in illa parte, ſuperficiei terræ,
quę magis accederet ad Firmamentum, non uideret cęli medietatem: Sed
hoc est contra Ptolemæum, & omnes philoſophos dieentes, quòd vbicun-
que homo exiſtat, ſex ſigna ei oriuntur, & ſex occidunt, & medietas cæli
ſemper apparet ei, medietas uero occultatur.

104. COMMENTARIVS.

S ecvnda ratio eſt hæc fere. Vbicunque homo exiſtat, ſex ei ſemper ſi
gna oriũtur, ſex occidunt; medietas\'que una cęli ſemper ei apparet, medietas vero
altera ei occultatur. Igitur terra in medio eſt Firmamenti. Antecedens eſt Ptole
męi dict. 1. c. 5. & 6. Alphragani Differt. 4. omniumque: aliorum Aſtrologorum,
philoſophorum\'que, qui exſperientia docti vno omnes ore fatentur, nos vbiuis
locorum medietatem cęli conſpicere, &c. Conſequentia vero neceſſaria eſt. Nam
ſi terra non eſſet in medio cęli, ſed magis appropinquaret vni parti, quàm alteri,
tunc is, qui exiſteret in parte cœlo propinquiori non uideret cœli medietatem,
ſed minorem partem, qui vero in altera parte remotiori exiſteret, plus conſpice
ret quam medietatem, quia non omnis Horizon ſeparans partem cæli viſam
à non uiſa tranſiret per centrum mundi, & ex conſequenti non eſſet circulus
maior, quare nec diuideret cęlum in duas partes æquales, quod cum ſit fal-
ſum, & contra experientiam, falſum erit quoque terram non eſſe in medio cęli.


R eperitvr hęc ratio apud Alphraganum, & Ptolemęum locis ci
tatis, in qua ſolum hoc obiter notandum eſt, fieri non poſſe, ut aliquis homo in
terrę ſuperficie conſtitutus pręciſe medietatem cęli videat: Concipitur enim
Horizon, qui viſum noſtrum ter minat, eſſe quędam plana ſuperficies circula-
ris ſuperincumbens terrę, eò quòd nos in aliqua magna campi planitie con-
ſtitui putemus partem terrę viſam eſſe planam, atque ibidem cęlum contingere
Quo ſit, ut Horizon illi diuidere non poſſit cęlum in duo ęqualia, Deerit enim
illa pars cęli, quę intercipitur inter illam ſuperficiem contingentem terram,
ſeu illi incumbentem, & illam, quæ tranſit per centrum terrę priori æquidiſtans
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer