Full text: Clavius, Christoph: Christophori[i] Clavii Bambergensis Ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis De Sacro Bosco Commentarivs

Ioan. de Sacro Boſco.

di ſunt corpora cæleſtia, & elementa, factum eſſe rotundum, ita vt rotundius
nil excogitari poſſit: Similitudine tamen quadam propter multas propri etates
cælo, elementis\'que, cum corporibus regularibus communes, huiuſmodi illis
figuras attribuit, vt facilius explicaret, & eorum naturam, & mutuam ex vno
in alterum traſmutationem: Maxime vero, quoniam ſicut impoſſibile eſt pror-
ſus dari plura corpora regularia, præter illa quinque enumerata, vt clariſſime
a nobis demonſtratum eſt ad finem lib. 13. Eucl. ita quoque quinque tantum-
modo corpora illa ſimplicia in toto Vniuerſo reperiuntur, vt ex lib. 1. de cœlo
conſtat. Quocirca Plato ſolum vult in Tymæo, quinque corpora ſimplicia
mundum vniuerſum componentia proportione quadam reſpondere quinque il
lis corporibus regularibus.

102. TERRAM ESSE CENTRVM MVNDI.

Q V od autem terra ſit in medio Firmamenti, ſita ſic patet.
Existẽtibus in ſuperficie terrę ſtellæ apparent eiuſdem quã
titatis, ſiue ſint in medio cęli, ſiue iuxta ortum ſiue iuxta
occaſum: & hoc ideo, quia æqualiter terra diſtat ab eis.

103. COMMENTARIVS.

A vctor hoc loco demonſtrat quartam concluſionem, nimirum. Ter
ram eſſe centrum mundi: Intellige terram ſimul cum aqua. Quamuis enim au-
ctor de terra ſolum hic loquatur expreſſe, rationes tamen eędem vim habent
in toto aggregato ex terra & aqua. Quoniam vero centrũ alicuius ſphærę duas
debet habere conditiones, vnam quidem, vt ſit in medio illius æqualiter ab om
nibus extremitatibus remotum, alteram vero, vt ſit punctum, & omnino inſen
ſibile reſpectu illius, cuius centrum dicitur. Idcirco vtramq. conditionem ter-
ræ ineſſe reſpectu cæli auſtor oſtendit hoc loco. Quòd enim terra ſit in medio
cęli, ſeu totius mundi, duabus ſuadet rationibus, quarum prima eſt. Exiſtenti-
bus nobis in ſuperficie terræ, & in quacunq regione, apparent ſtellæ eiuſdem
ſemper magnitudinis tam in ortu, & occaſu, quàm in medio cæli, ſecluſis omni
bus vaporibus, nebulis, & exhalationibus, quæ uiſum noſtrum poſſent impedire.
Igitur æqualiter diſtamus ab omnibus cæli partibus, ac propterea terra, in qua
ſumus, erit in medio mundi, ſeu, quod idem eſt, in centro mundi. Antecedens
experimento eſt comprobatum, conſecutio vero facile probari poteſt. Si enim non
diſtaremus æqualiter à cælo, ſed ex vna parte propius ad id accederemus, quàm
ex alia, cum ea, quæ propinquiora ſunt, maiora videantur, apparerent nobis ſtellę
maioris quantitatis in parte terræ propinquiori exiſtentibus, quàm in remotiori,
quod eſt contra experientiam.

S vmpta eſt hæc ratio ex Alphragano Differt. 4. quæ non concludit, ſi pre-
ciſe, & Geometrice loquamur, hominem in eodem loco æqualiter diſtare ab om
nibus cœli partibus Hoc enim falſum eſſe ſupra diximus, cum cœlum a nobis ex
parte Horizontis plus diſtet, ob ſemidiametrum terræ interpoſitam: ſed ſolum
colligit nos æquidiſtare a quacunq; parte cæli, ſecundum iudicium ſenſus: Tam
paruus enim exceſſus, ut etiam ſupra dictũ eſt, efficere non poteſt, ut ex parte Hori
zontis minores appareant ſtellæ ſereno tempore, quàm in medio cæli. Quare
recte poterunt dici ſtellæ, quod ad ſenſum attinet, à quocunq; loco terrę æqua
liter diſtare. Optime tamen ratio probat, centrum terræ æqualiter à cęlo diſtare,
id eſt, eſſe idem, quam centrum mundi. Aliàs enim aliquę partes ſuperficiei terræ
ſenſibiliter recederent a centro mundi, atque adeo ſenſibiliter quoq; in eiſdem

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer