Full text: Clavius, Christoph: Christophori[i] Clavii Bambergensis Ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis De Sacro Bosco Commentarivs

Ioan. de Sacro Boſco.

æqualiter à mundi centro remouentur, qualis eſt ſuperficies extima aquæ vbi-
cunque collocetur, cuiuſmo di non poteſt eſſe ſuperfices rectilinea, ſeu plana.

[figure]
Si enim à cen-
tro mundi plu
rimæ lineæ re
ctæ ad ipſam
protendantur,
omnium mini
ma erit ea quę
perpendicula-
ris exiſtit ad ſu
perficiem: reliquæ vero, quo a perpendiculari remotiores fuerint, eo quoque lon-
giores erunt, vt in hac figura cernis, ſacile\'que probari poteſt ex propoſ. 19. libro 1.
Eucl. Quamobrem punctum illud in plano, in quod perpendicularis cadit, cen-
tro erit proximum, ac proinde infimum: Reliqua vero puncta plani à centro
erunt remotiora, ac propterea altiora, ita vt extrema plani ſint altiſſima, cœloque
viciniſſima. Quocirca ſi aliquis in illo plano incederet circa punctum centro
proximum putaret ſe omnino deambulare in librato, quippe cum nihil ſentiret
accliuitatis in tam paruo ſpatio, cum tamen vere modo aſcenderet, modo deſcen
deret, adeo vt quo magis inde receſſerit, eo accliuius aſcenderet, donec tandem
erectio ei negaret aſcenſum, vt luce clarius in propoſi ta figura deprehendi po-
teſt. Hinc etiam fit, vt ſi quiſpiam in pauimento aliquo librato, qualis eſt ſuper-
ficies terræ, vel aquæ, obambulet, caput illius vel ocius feratur, quam mediæ cor-
poris partes, quoniam nimirum eodem tempore tam caput, quam mediæ corpo-
ris partes, portionem circuli deſcribunt, cuius centrum idem eſt, quod terræ. Cla-
rium autem eſt, caput maiorem circulum deſ cribere, cum magis à centro diſtet,
quam medias corporis partes, cum viciniores centro exiſtant.

M anifestvm quo-
que ex dictis relinquitur vas
quodcunq; plus aquæ recipe
re in loco inferiori poſitum,
quam in ſuperiori, ut v.g. ad
radices montis altiſſimi, quã
in cacumine. Cum enim, vt
ſupra oſtendimus quælibet
pars aquę quieſcentis, in quo
cunque loco contineatur, ia-
ceat librata, propterea quòd
ſuapte natura ad decliuiora
loca confluat, efficiatq; ſphæ
ricam ſuperficiem, cuius cen
trum eſt centrum mundi, lu
ce clarius eſt ſuperficiẽ aquę
quo vicinior centro fuerit,
cò minorem efficere ſphæ-
ram, cum minore poſſideat
diametrum: Quoniam ue-
ro una eadem\'que linea re-

[figure]
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer