Full text: Clavius, Christoph: Christophori[i] Clavii Bambergensis Ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis De Sacro Bosco Commentarivs

Ioan. de Sacro Boſco.

bis. Huius autem rei cauſa ſola eſt rotunditas terræ ab oriente in occidentem,
quia ſic efficiuntur diuerſi Horizontes ab oriente in occidentem: quod non
contingeret, ſi terra rotunda non eſſet; non ſecus, ac in monte aliquo accidit,
in quo quoniam rotundus eſt, & gibboſus, multa fiunt ex vna parte, & cõſpiciun
tur, quæ non videri poſſunt in altero montis latere, ob montis tumorem in-
teriectum, vt clariſſime in oppoſita cernis figura: In qua oriens ſit ex parte A; oc-
cidens ex parte B. Vides igitur duos Horizontes, diuerſos A B, & D E, ob rotun-
ditatem terræ C. Debet enim vertex cuiuſque habitantis in terra ad perpendi-
culum, ſeu ad angulos rectos reſiſtere ſuperficiei Horizontis, ac cœli. Vides
rurſus Solem citius ortum fuiſſe, citius ad medium cœli, ſeu merſdiem perueniſ-
ſe, citius deni\'que occidiſſe illis hominibus, quorum Horizon eſt A B, quam ijs
qui Horizontem habent D E, Hinc igitur fit, vt ſi incipiat eclipſis ipſis Lu-
næ exiſtentis ſupra vtrunque Horizontem, & conſequenter Sole ſub vtroque eti-
am Horizonte depreſſo, plures ſint tranſactæ horæ poſt occaſum Solis, reſpectu
Horizontis A B, quàm reſpectu Horizontis D E: Quod vt planius ad huc per-
cipiatur, ſciendum eſt: Cum Aequinoctialis circulus diuiſus in 360. partes æ-
quales, quæ gradus vocantur, totus ſpatio 24. horarum vniformi motu eleuetur
ſupra Horizontem quemcunque, neceſſe eſſe, vt horis ſingulis quindecim ip-
ſius gradus eleuentur. Vnde quoniam regiones dicuntur magis orientales, minuſ
ue reſpectu Aequinoctialis, qui porrigitur ab oriente in occidentem aut con-
tra, perſpicuum relinquitur, omnibus regionibus, quæ magis orientales ſunt quin
decim gradibus, quàm nos, prius oriri aſtra, & occidere ſpatio vnius horæ, quæ
vero ſunt orientaliores triginta gradibus, prius illis oriri, & occidere aſtra
ſpatio duarum horarum, & ita deinceps, addendo, aut detrahendo, ratione mul-
titudinis graduum, quibus vna regio orientalior eſt, quàm altera; hac tamen
lege, ac conditione, vt cuilibet gradui tribuantur quatuor minuta horæ. Cum
enim hora integra 60. minuta complectatur, ſingulis gradibus quatuor huiuſ-
modi minuta reſpondebunt. Hæc omnia intueri licet in figura ſupra poſita,
in qua cernis diuiſum eſſe circulum maiorem in 24. horas æquales, initio ſum-
pto ab occaſu ſolis, vt in Italia freri ſolet. Gradus vero interiecti inter quaſ-
cunque duas ciuitates, quarum altera eſt orientalis, altera occidentalis, cogno-
ſcũtur per arcum Aequinoctialis circuli interceptum inter Meridianos vtriuſque
ciuitatis. Id quod facile ex deſcriptionibus orbis, quas mappas mundi appel-
lant, intelligi poteſt. In his enim lineæ procedentes ab vno polo ad alterum Me-
ridianos deſignant: linea vero ab vtroque polo æqualiter ſemota Aequinoctia-
lem circulum demonſtrat. Vnde ſi ſumantur duo Meridiani per duas ciuitates
incedentes, mox arcus Aequinoctialis circuli inter duos Meridianos poſitus indi-
cabit, quanto orientalior ſit vna ciuitas, quàm altera. Verum hæc a Coſmo-
graphis petantur.

P orro quod auctor, noſter dicit, orientalioribus populis duabus ho-
ris citius ortum fuiſſe Solem, atque occidiſſe, quam minus orientalibus, ſi nimi-
rum illi populi triginta gradibus orientaliores exiſtunt intelligendum eſt de dua-
bus ciuitatibus, quæ æqualiter ab Aequinoctialis circulo recedunt, id eſt, quæ ha
beanteandem eleuationem poli. Quando enim diuerſas eleuationes poli habent,
& ex conſequenti non æqualiter ab Aequatore diſtant, non neceſſe eſt, vt illi ci-
uitati, quæ orientalior eſt triginta gradibus, quàm altera, duabus horis citius
oriatur Sol atque occidat. Poteſt namque fieri, vt illi ciuitati, quæ maiorem ha-
bet poli altitudinem, hoc eſt; quæ magis ad ſeptentrionem accedit, eodem mo-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer