Volltext: Clavius, Christoph: Christophori[i] Clavii Bambergensis Ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis De Sacro Bosco Commentarivs

Comment. in 1. Cap. Sphæræ

95. TERRAM ET AQVAM ESSE ROTVNDAS.


Q V od etiam terra ſit rotunda, patet ſic. Signa & stella
non æqualiter oriuntur, & occidunt omnibus hominibus
vbique existentibus; Sed prius oriuntur & occidunt il-
lis, qui ſunt verſus orientem, & quod citius, veltard us
oriuntur, & occiduut quibuſdam, cauſa est tumor terræ,
quod bene patet perea, quæ fiunt in ſublimi. Vna enim & eadem eclipſis
Lunæ numero, quæ apparet nobis in prima hora noctis, apparet orientali-
bus circa horã noctis tertiam. Vnde conſtat, quod illis prius fuit nox, &
Sol prius eis occidit; quàm nobis, cuius rei cauſa est, tantũ tumor terræ.

96. COMMENTARIVS.

H aec eſt tertia concluſio, Terram videlicet, & aquam rotundæ eſſe figuræ;
quam quoniam duas continet partes, primo loco priorem eius partem, nempe
terram eſſe rotundam, hac vnica ratione confirmat. Terra eſt rotunda ab
oriente in occidentem; item a ſeptentione in auſtrum. Tota ergo terra rotunda
exiſtit. Conſecutio manifeſta eſt ex ſufficienti partium enumeratione: Si enim
terra aboriente in occidentem, vbicunque incipias, & quocunque pergas, eſt
rotunda, item\'que a ſeptentrione in auſtrum, verſus quamcunque etiam tendas
partem, nulla prorſus terræ particula relinquetur, quæ rotunditatis ſit expers.
Antecedens autem probat dupliciter primum quidem, quoniam duas habet par-
tes, priorem, quòd ni mirum terra ſitrotunda ab oriente in occidentem, oſtendit
hac ratione. Signa & ſtellæ prius orientalibus oriuntur, prius ad medium cœli
perueniunt, priuſ\'que occidunt, quàm occidentalibus, vt euidenter patet in eclipſi
Lunari, in qua, quoniam vniuerſalis eſt toti mundo (fit enim eclipſis Lunæ pro-

[figure]

pter ingreſſum ipſius in vm-
bram terræ, vt in 4. cap. expli
cabimus) in eodem inſtanti
temporis Luna omnibus ho-
minibus, a quibus tunc vi-
deri poteſt, occultatur; &
tamen, ſi nobis verbi gratia
apparet in prima hora noctis
initium eclipſis, hæc eadem
inchoaſſe ſcitur ex libris hi-
ſtoriarum, ſiue relatione
aliorum, orientalioribus po-
pulis circa tertiam verbi gra-
tia horã noctis. Ex quo clarũ
eſt, eos prius habuiſſe noctẽ,
& ex cõſequenti Solem ijſdẽ
citius exortum fuiſſe, & occi-
diſſe, duabus horis, quàm no

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer