Full text: Clavius, Christoph: Christophori[i] Clavii Bambergensis Ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis De Sacro Bosco Commentarivs

Comment. in 1. Cap. Sphæræ
E x his omnibus colligitnr & numerus, & ordo omnium corporum totius
Vniuerſi. Erunt enim in toto Vniuerſo quindecim corpora ſphærica totum mũ
dum integrantia, eo ordine poſita, vt partim in tractatu de elementis, partim
hic in tractatione de corporibus cœleſtibus oſtenſum eſt; atque ſatis dilucide
appoſita figura indicare videtur, in qua totius Vniuerſi ordinem, ſitum\'que
conſpicis, vna cum characteribus Planetarum, quibus Aſtronomi eos ſigurare
ſolent, ac depingere.
[figure]
E xtra hunc vero mundum, ſeu extra cœlum Empyreum, nullum pror-
ſus corpus exiſtit, ſed eſt ſpatium quoddam infinitum, (ſi ita loqui fas ſit) in
quo etiam toto Deus exiſtit ſua eſſentia, iu quo infinitos alios mundos, perfe-
ctiores etiam hoc, fabricare poſſet, ſi vellet, vt Theologi aſſerunt.

58.
Cęlũ mo-
ueri ab or
tu in occa
sũ, proba-
tur ex ſtel
lis orienti
bus, occi-
dentibus-
que.
COELVM MOVERI AB ORTV IN OCCASV

Q V od autem cœlum voluatur ab oriente in occidentem, ſi
gnum eſt. Stellæ quæ oriuntur in oriente, ſemper eleuantur
paulatim, & ſucceſſiue, quouſque in mediũ cęli veniãt; &
ſunt ſemper in eadẽ propinquitate, et remotione ad inuicẽ,
& ita ſemper ſe habentes, rendunt in occaſum continue, & vniformiter.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer