Full text: Clavius, Christoph: Christophori[i] Clavii Bambergensis Ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis De Sacro Bosco Commentarivs

Ioan. de Sacro Boſco.
nam in Nouilunijs, coniunctam cum Sole eum non occultare. Præterea ſecun-
dum Albategnium & Tebith, & alios Aſtronomos, diameter uiſualis Solis ad
diametrum uiſualem Veneris (ſunt autem uiſuales diametri illorum circulorũ
qui nobis apparent in aſtris) proportionem habet decuplam. Vnde iuxta de-
monſtrationes Geometricas, circulus uiſualis Solis ad circulum uiſualem Vene
ris proportionem habebit centuplam. Nam cum circuli eam inter ſe proportio-
nem habeant, quam diametrorum quadrata, proportio autem quadratorum,
quę deſcribuntur ex diametris circulorum, duplicata ſit illius proportionis, quã
habent diametri: fit, ut cum diametri uiſuales circulorum Solis, ac Veneris ha-
beant proportionem decuplam, diametrorum quadrata, atque adeo & circuli ui
ſuales, proportionem habeant centuplam; Hæc enim illius duplicata eſt, ut in
his numeris 1. 10. 100. qui decuplam proportionem continuam habent, perſpi-
cuum eſt. Nam, ut ex defin. 10. lib. 5. Eucl. conſtat, quando ſunt tres magni-
tudines continuæ proportionales, dicitur tertia ad primam habere proportionẽ
duplicatam illius proportionis, quam ſecunda habet ad primam, uel tertia ad
ſecundam. Cum ergo dicti tres numeri 1. 10. 100. continuè ſint proportionales
in proportione decupla, erit proportio centupla, quam tertius numerus 100. ad
primum 1. habet, duplicata proportionis decuplæ; quam habet ſecundus nume
rus 10. ad primum 1. uel tertius 100. ad ſecundum 10. Ex quo fit, circulum ui-
ſualem Solis ad circulum uiſualem Veneris habere proportionem centuplam,
cum dictorum circulorum diametri decuplam habeant proportionem, & circuli
habeant proportionem duplicatam illius, quam diametri habent, ut dictum eſt.
Eadem ratione, ſi duorum circulorum diametri habeant proportionem duplã,
habebunt ipſi circuli proportionem quadruplam. Hæc namque illius duplicata
eſt, ut patet in his numeris 1. 2. 4. continue proportionalibus in proportione
dupla. Sic etiam ſi diametri duorum circulorum habeant proportionem centu-
plam, habebunt circuli ipſi proportionem, quam 10000. ad 1. ut in tribus his
numeris 1. 100. 10000. continuam proportionem centuplam habentibus mani
feſtum eſt. Hac arte quorumlibet circulorũ proportionem cognoſcemus, ſi pro-
portio, quam eorum diametri habent, fuerit cognita. Vt autem facile ſciatur,
quæ nam proportio dicatur alterius proportionis duplicata, multiplicandus erit
denominator proportion is in ſeipſum: producetur enim denominator propor-
tionis duplicatæ: Vt quoniam decuplæ proportionis denominator eſt 10. ſi 10. in
10. multiplicentur, procreabuntur 100. nempe denominatur duplicatæ propor-
tionis ipſius decuplæ. Eadem ratione duplicata proportio proportionis, triplæ
erit noncupla, &c. qua de re lege ea, quæ in defin. 10. lib. 5. Eucl. ſcripſimus.
Hinc perſpicuum eſt, Venerem nullo modo poſſe Solem obtegere, etiamſi inter
ponatur inter noſtrum aſpectum, & Solem, quoniam occultabit ſolum cente-
ſimam partem ipſius, quæ nullius eſt momenti, & vix amaduerti poteſt. A
ſortiori igitur neque? Mercurius id efficere poterit, cum eius diameter viſualis ſit
longe minor diametro viſuali Veneris. Quòd ſi quis roget, cur igitur Luna e
viſu nobis Solẽ quandoque eripit, cum tamem mirum in modum minor ſit Lu
na ipſo Sole? Reſpodendum eſt, id eue nire ob nimiam vicinitatem Lunæ ad ter
ram, & maximam illius diſtantiam a Sole. Hinc enim efficitur, vt diameter vi-
ſualis Lunæ appareat nobis maior diametro viſuali Solis, & proptcrea tota Lu-
na maior conſpiciatur, quam Sol. Vnde mirum non eſt, quod Luna Solem poſ
ſit contegere aliquando, ita vt cerni non poſſit.
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer