Full text: Clavius, Christoph: Christophori[i] Clavii Bambergensis Ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis De Sacro Bosco Commentarivs

Commnt. in 1. Cap. Sphæræ

tem tres tantum orbes, & epicyclum. Conſentaneum igitur rationi eſſe videtur,
potius Mercurium ſupra Lunam conſtitui, quàm Venerem.

O rdinem porto planetarum, quem hactenus comprobauimus, uidẽtur
omnes antiqui dierũ hebdomadæ inſtituores, atque denominatores conſirma-
re. Impoſuerũt namque diebus nomina planetis, quẽlibet uidelicet ab eo plane-
ta, qui prima illius diei hora dominlũ obtinet, denominãdo. Singul. enim planę
tæ ſingulis horis diei ſuo ordine præeſſe dicũtur ab Aſtronomis; quod quam ve
rum ſit, non eſt huius loci diſputare. Vnde cũ dies cõtineat. 24 horas, neceſſe eſt
ut ſi die Sabbati prima hora dominatur Saturnus, à quo denominatur dies Sa
turni, ſequenti die prima hora denominetur planeta ordine retrogrado ſequẽs,
duobus intermiſſis, nempe Sol, a quo denominatur dies Solis. Nam ſi prima
hora denominatur Saturnus, ſecũda denominabitur Iuppiter; 3. Mars; 4. Sol; 5.
Venus; 6. Mercurius; 7. Luna; 8. Saturnus; 9. Iuppiter; 10. Mars; 11. Sol; 12. Venus;
13. Mercurius; 14. Luna; 15. Saturnus, 16. Iuppiter; 17. Mars; 18. Sol; 19. Venus.
20. Mercurius; 21. Luna; 22. Saturnus; 23. Iuppiter; 24. Mars; Deinde prima hora
diei ſequẽtis Sol, atque ita deinceps. Ex quo patet, cur uõ denominentur dies ſe
cũdũ ordinẽ planetarũ immediate, ſed ſemper ſecundũ ordinẽ retrogradũ, duo
bus intermiſſis, quia nimirũ hoc ordine præſunt horis diei, qui quidem ordo
dierum talis minime eſſent, niſi planetæ eo ordine locarentur. Hac de re extant
duo carmina, ut ſciatur, quibus horis diei quilibet planeta dominetur: In qui-
bus etiam apparet, quem ordinem inter ſe habeant.

Cynthia, Mcrcurius, Venus, & Sol, Mars, Ioue, Satur,

Ordine retrogrado ſibi quiuis uendicat horam.

Ioannnes Xiphilinus ex li. 36. Dionis in Pom peio ſcribit, hũc ordinem dierũ in
ſtitu tũ eſſe ab Aegyptijs, quod dicit prædictũ ordinem in Planetis conſtituiſſe.
Addit de inde aliã rationem huius denominationis dierũ a conſonantia Muſi-
ces, quæ διατεσσάρων dicitur, quæ ſecundũ ueteres totius Muſicæ fundamen-
tum credebatur. Propter hanc enim cõſonantiã, atque harmoniam, ut dies mu-
ſica ratione quodammodo cũ cœli ornatu cõuenirent, poſtquam dies unus ab
uno Planeta fuit appellatus, dixerunt ſequentẽ diem à quarto Planeta poſt illũ,
ordine tamẽ retrogrado: ut poſt Saturnũ ſcquitur quarto loco Sol, deĩde Luna,
deinde Mars, &c.

C onstat igitur exomnibus ijs, quæ diximus, ordinem à noſtro aucto-
re præſcriptũ inter planetas eſſe ueriorem, & magis conformẽ Aſtrouomis pe-
ritis. Explodenda ergo eſt opinio Metrodori & Cratis, qui Solẽ, ac Lunã pone-
bant ſupremos planetarũ: Reijcienda quoque eſt opinio Democriti, qui Mercu
rium Sole faciebant ſuperiorem: Sententia item Alpetra gij, qui Venerẽ putabat
Sole altiorẽ, nullius eſt momẽti: Opinio denique Platonis, & Ariſtotelis ualeat,
qui Solem, ac Lunam infimo loco colloca bant.

V ervm obijciunt nonnulli: Solem nunquam eclipſim pati à Mercurio.
ac Venere, quare nullo modo Solem ſupra illos ſtatueudum eſſe: Alias enim
interdum ab illis occultaretur, ſicut uidemus ipſum occultari a Luna, quoniam
ſupra ipſum collocatur. Attamen hæc obiecto nullum robur habet. Vt enim
ait Ptolemæus Dict. 9. capi. 1. & Ioã. de Regiom lib. 9. propoſ. 1. poſſunt duo pla
netæ coniungi, id eſt eſſe in eodem gradu Zodiaci, ita ut linea recta exiens ab
oculo, tranſiens\'que per centrum unius, minime per centrum alterius tranſeat,
quod tamen requirirur ad eclipſim: Hinc enim fit, ut uideamus ſæpiſſime Lu-
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer