Full text: Clavius, Christoph: Christophori[i] Clavii Bambergensis Ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis De Sacro Bosco Commentarivs

Comment. in 1. Cap. Sphæræ

duo latera H A, A B, trianguli A B H, æqualia duobus lateribus O A, A B, trian
guli A B O, & anguli dictis lateribus comprehenſi æquales, quòd arcus O M,
H M, æquales ſint, propter æqualitatem arcuum M H, M O, diſtantias dictorum
aſtrorum a vertice M, metientium. Quare & baſes B H, B O, & anguli H, O, qui
oſtendunt quantitatem diuerſitatis aſpectus, æquales erunt.

P ari ratione ſequitur, aſtrum idem, quò propinquius fuerit Horizonti, co
maiorem habere diuerſitatem aſpectus, adeo vt in Horizonte exiſtens maximam
habeat: quò verò remotius fuerit ab Horizonte, eo minorem habere, adco vt in
vertice capitis exiſtens, vbi maxime ab Horizonte remouetur, nullam prorſus ha-
beat aſpectus diuerſitatem: quæ omnia ordinatim demonſtrabimus. Exiſtat vnũ
& idem aſtrum modo in puncto M, id eſt, in vertice modo in puncto K, accedens
ad Horizontem, modoin puncto H, quod vicinius eſt Horizonti, modo deniq; in
[figure]
puncto F, id eſt,
in Horizõte. du-
cantur\'q. a cẽtro
terræ A, & ex
circulo B, per cẽ
trum huius ſtel-
læ, vbicũque exi
ſtat, lineæ rectæ:
ſumatur quoq;
arcus M O, æ-
qualis, arcui M
H, ita vt duo a-
ſtra in punctis
H, & O, exiſten
tia, & æqualiter
a vertice M, remota, æquales habeant altitudines ſupra Horizontem, atque adeo,
vt proxime demonſtratum eſt, aſpectus diuerſitatem eandem. Connectantur
puncta K, & O, linea recta K O. Quoniam igitur B O, æqualis eſt ipſi B H, vt proxi
me demonſtratum eſt: Eſt autem B H, maior quam B k: erit quoq. B O, maior
quam B k: & ob id angulus B K O, maior angulo B O k, Sunt autem anguli
toti A k O, & A O K, æquales. Reliquus igitur A O B, maior erit reliquo A k B,
& idcirco aſtrum in O, exiſtens, ac proinde, & in puncto H, maiorẽ habebit diuer
ſitatem aſpect 9 , quam in puncto K. Quare conſtat, aſtrum quodcunque, quo vici-
nius fuerit Horizonti, eo maiorem habere diuerſitatem aſpectus.
R vrsvs exiſtat aliquod aſtrum in Horizonte, nempe in G, & aliud in eo-
dem cęlo in puncto L, ſupra Horizontem: & producatur Horizon G B, vſque
ad R, & connectantur rectæ A G, A R, A L, B L, L R, erunt\'que baſes B G, B R,
& duo anguli A G B, A R B: æquales: Sed angulus A R B, maior eſt, angulo
A L B, quod quidem eodem pacto demonſtrari poteſt, quemadmodum oſten-
ſum fuit, angulum A O B, maiorem eſſe angulo A K B. Igitur, & angulus
A G B, maior erit eodem angulo A L B, & propterea aſtrum in Horizonte exi-
ſtens maximam habebit diuer ſitatem aſpectus. Eadem enim ratione demonſtra
bitur angulum A G A, maiorem eſſe quocunque alio. Facile autem perſpicis, a-
ſtrum in puncto M, exiſtens nullam habere diuerſitatem aſpectus, cum idem ſit
eius locus viſus & verus.

R vrsvs ex eadem figura colligitur, inter duo aſtra, quæ eundem uerum

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer