Full text: Clavius, Christoph: Christophori[i] Clavii Bambergensis Ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis De Sacro Bosco Commentarivs

Ioan. de Sacro Boſco.

octauo & poſtremo Firmamentum. Vides igirur omnes opiniones in eo conueni
re, vt cœlum ſtellarum fixarum ſupremo loco collocetur, & ſub hoc Saturnus, ſub
quo Iuppiter, & deinde Mars: In alijs vero quatuor planetis totam diuerſitatem
eſſe poſitam. Quare breuiter ordinem iam recitatum confirmabimus. Primo qui
dem ex diuerſitate aſpectus. Deinde ex velocitate, & tarditate motus. Tertio ex e-
clipſibus ſeu occultationibus planetarum. Hoc enim triplici medio potiſſimum
ordo cęlorum ab aſtronomis confirmari ſolet.

Q vod attinet ad diuerſitatem aſpectus, hoc modo argumentatur. Illud
aſtrum eſt terræ vicinius, quod, cæteris paribus, maiorem habet diuerſitatem aſpe-
ctus. Atqui Luna maximam deprehenſa eſt pati aſpectus diuerſitatem, deinde
Mercurius, poſtea Venus, deinceps Sol. Igitur conſtat primo loco collocandam eſ-
ſe Lunam; ſecundo Mercurium, tertio Venerem; & quarto Solem, De reliquis ve-
ro planetis ex hac via nihil ſtatui poteſt certi, cum propter nimiam eorum a terra
diſtantiam nullam habeant diuerſitatem aſpectus. Quod vt plenius intelligatur,
dicenda erunt pauca de hac diuerſitate aſpectus. Diuerſitas igitur aſpectus,
quam alij dicunt aſpectum diuerſitatis, eſt differentia veri, viſi\'que loci alicuius
aſtri. Verus porro locus aſtri dicitur punctum illud circuli maximi per verticem
capitis, & aſtrum tranſeuntis, quod lineam rectam e centro terræ per centrum
aſtri ad circulum illum maximum protractam terminat: Viſus vero locus ſide-
ris dicitur illud punctum eiuſdem circuli maximi, quod lineam rectam ab oculo
noſtro per ſideris centrum ad circulum illum maximum eductam terminat. Exem
plum. Sit cen
trum terræ A;
Circulus maxi-
mus per verticẽ
capitis D, & ſtel
lam tranſiens
C D E. Locus
terræ vertici D,
ſubiectus ſit B;
aſtrum quod-
cunque ſit K,
per cuius cen-
trum a centro
terræ ducatur li-
nea recta A K
S; item per eiuſ-
[figure]

dem ſtellæ centrum ducatur ex B, loco terræ linea recta B K T. Verus igitur lo-
cus aſtri K, eſt punctum S Viſus vero locus punctum T; differentia autem veri
viſi\'que loci, arcus videlicet S T, dicitur diuerſitas aſpectus aſtri K; angulus vero,
qui in centro ſtellæ efficitur ex duabus illis lineis rectis, qualis in dato exemplo
eſt angulus A K B, appellari ſolet quantitas diuerſitatis aſpectus ab Aſtronomis:
ita vt ſi in duobus aſtris efficiuntur tales anguli æquales, dicantur habere æqua-
lem diuerſitatem aſpectus: in cuius vero centro maior| continetur angulus, illud
maiorem habeat aſpectus diuerſitatem.

E x quo perſpicuum fit, ſi duo aſtra in eodem cœlo exiſtentia eandem ha-
beant altitudinem ſupra Horizontem, cuiuſmodi ſunt aſtra H, & O, æquali-
ter diſtantia a vertice M, ea eandem diuerſitatem aſpectus habere. Sunt enim

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer