Full text: de Sacrobosco, Johannes: Sphaera Ioannis de Sacro Bosco emendata

Dicitur autem clima, tantum ſpatium ter-

ræ, per quantum ſenſibiliter variatur horolo-

gium. Idem nanque dies æſtiuus aliquantus qui
eſt in vna regione, ſenſibiliter eſt minor in re-

gione propinquiori auſtro. Spatium igitur tan-

tum, quantum incipit dies idem ſenſibiliter va-
riari, dicitur clima: nec est idem horologium
cum principio & fine hui{us} ſpatij obſeruatum.
Horæ enim diei ſenſibiliter Variantur: quare
& horologium.

Medium igitur primi climatis eſt, vbi maio-
ris diei prolixit{as} eſt 13. horarum & eleuatio poli
mundi ſupra circulum circulũ hemiſphærij 16. gradib{us},
& duab{us} tertiis vni{us}: & dicitur clima dia

Meroës. Initium verò ei{us} eſt, vbi diei maioris
prolixit{as} eſt 12. horarum horarũ & dimidiæ, & quar-
tæ vni{us} horæ. & eleuatur pol{us} ſupra horizon-
tem gradib{us} 12. & dimidio, & quarta vni{us}
grad{us}. Et extenditur ei{us} latitudo vſque ad lo-
cum, vbi longitudo prolixioris diei eſt 13. hora-
rum, & quartæ vni{us}: & eleuatur pol{us} ſupra
horizontem horizontẽ 20. gradib{us} & dimidio, quod ſpatium ſpatiũ
terræ eſt 440. milliariorum.

Medium autem ſecundi climatis eſt, vbi ma
ior dies eſt 13. horarum & dimidiæ, & eleuatio
poli ſupra horizontem 24. graduum, & quartæ
partis vni{us} grad{us}: & dicitur clima dia Syenes.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer