Full text: de Sacrobosco, Johannes: Sphaera Ioannis de Sacro Bosco emendata

P. MELANCHTH. ptolemus in Græcia diſsipaſſe ſcribitur. Quare
turpiſsimum nobis fuit, tam honeſtam poſſeſ-
ſionem optimarum rerum amittere. Sed ſunt
nonnulli Epicurei theologi, qui totum hoc do-
ctrinæ genus irrident, nec ſolùm prædictioni-
bus fidem detrahunt, ſed etiam vituperant mo-
tuum cognitionem cognitionẽ: quos ſinamus vnà cum Epi-
curo ineptire. Sunt enim eiuſmodi, vt magis o-
pus habeant habeãt medicis, quàm geornetris. Eſt enim
manifeſtum inſaniæ genus, aſpernari motuum
cognitionem cognitionẽ, quæ habet eruditiſsimas & firmiſ-
ſimas rationes, vt maximè alteram illam partem partẽ
diuinatricem omittamus. Quanquam mihi ne-
que Picus, neque quiſquam alius perſuaſerit, ſy-
dera nullos habere effectus in elementis, & in
animantium corporibus, præterea nullas ſigni-
ficationes in hac inferiore natura. Nam expe-
rientia oſtendit ardentium ſtellarum congreſ-
ſus vrere hæc corpora, & ſiccitates afferre: rur-
ſus etiam congreſſus humentium ſyderum ſyderũ augere
humores. Deinde variè mixta lumina, variéque
temperatæ qualitates, vt in pharmacis res diſsi-
millimæ aliter temperatæ alios habent effectus. Ideòque rectè dixiſſe Ariſtotelem iudico, cùm
ait, hunc inferiorem mundum mundũ à ſuperiore guber-
nari, & ſuperiora cauſam motus in inferioribus
corporibus eſſe: & addit rationem rationẽ prudentiſsimè
cogitatam. Cùm initium motus ſit à cœlo, con-
ſequi motum motũ cœli, & reliquis cauſam motus eſſe. Hæc enim ſunt eius verba, quæ adſcribemus,
vt meminerint adoleſcentes, tanquam tanquã oraculum:

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer