Full text: de Sacrobosco, Johannes: Sphaera Ioannis de Sacrobosco

IO. DE SACROB. tur, vel idem commune, reſidua erunt æqualia: dem-
pto igitur communi arcu, ſcilicet, qui est {in}ter zenith
& polum mundi, reſidua erunt æqualia, ſcilicet, ele-
natio poli mundi ſupra horizontem & diſtantia ze-
nith ab æqu{in}octiali.

19.1.

0036-01

20. DE QVATVOR CIRCVLIS
MINORIBVS .

DIcto de ſex Circulis maiorib{us}, dicendum eſt
de quatuor m{in}orib. Notandum igitur, quòd
Sol exiſtens {in} pr{in}cipio puncti cancri, ſiue
in puncto ſolſtitij æſtiualis, raptu firmamenti deſcri-
bit quendam circulum, qui vltimo deſcript{us} eſt à So
le ex parte poli arctici. Vnde appellatur circul{us} Sol-
ſtitij æſtiualis ratione ſuperi{us} dicta, vel tropic{us}
æſtiualis, à τροπ\‘Ν, quod est conuerſio, quia tunc Sol
{in}cipit ſe conuertere ad {in}feri{us} hemiſphærium, &
recedere à nobis. Sol iterum exiſtens {in} primo puncto
capricorni ſiue ſolſtitij byemalis, raptu firmamenti
deſcribit quendam circulum, qui vltimo deſcribitur
à Sole ex parte poli antarcticı. Vnde appellatur Cir-
cul{us} ſolſtitij hyemalis, ſiue Tropic{us} hyemalis, quia
tunc Sol conuertitur ad nos.

Cùm autem Zodiac{us} decl{in}et ab æqu{in}octiali, &
pol{us} Zodiaci decl{in}abit à polo mundi. Cùm igitur
moueatur octaua Sphæra, & Zodiac{us}, qui eſt pars
octauæ Sphæræ, mouebitur circa axem mundi, & po
l{us} Zodiaci mouebitur circa polum mundi. Iſte igitur

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer