Full text: de Sacrobosco, Johannes: Sphaera Ioannis de Sacrobosco

COMPVTVS noſtram figurantis tranſitionem de vitiis ad virtu-
tes, & de hac vita ad æternam.

DIES auem Dom{in}ic{us} præcedens ieiu-
nia rogationum, Regationes appellatur: tunc enim
non ſolùm contra lupos corporales, quemadmodum
iamdudum {in} Gallia, ſed & contra ſpirituales, ieiu-
nia, proceßiones, & orationes continuare nos ro-
gat Eccleſia.

73. Pentecoſte Quinquageſimam
ſonat Latinè.

PENTECOSTE dicitur à penta, quod
est quinque, & coſte, quod est decem, quaſi conti-
nens quinquies decem dies: ſunt enim. 50. dies in-
ter Paſcha & Pentecoſten vtroque die {in}cluſo: &
illud temp{us} recolit Eccleſia, quoniam in monte ar-
denti Lex Moyſi tunc data est, & dona Spirit{us} San
cti Apoſtolis.

Ad hæc autem feſta ſcienda, quædam genera nu-
merorum inueniuntur, vt inferi{us} patebit, & dies
ante feſtum, vbi huiuſmodi numeri terminantur,
Termini appellantur. Termin{us} enim dies est Cla-
uem finiens, feſtum mobile futurum in die dominica
proxima annuatim deſignans. Est itaque regula in
computo, quòd termin{us} & feſtum nunquam ſimul
ſunt. # Vnde verſ{us},

Termin{us} & feſtum nunquam celebrantur ibidem.

Lux teneat Domini poſt terminum terminũ proxima feſtum.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer