Full text: de Sacrobosco, Johannes: Sphaera Ioannis de Sacrobosco

COMPVTVS dominicalis ſingulis annis variantur: & quòd Calen
darium {in} A {in}cipit, est origo Concurrentium: ſed
cùm null{us} dies ſit extra ſeptimanam, dies iste pars
erit ſeptimanæ ſequentis, & ſic anni {in}itium. Vnde
per ſeptiman{as} computando {in}tegras, {in} tot dieb{us}
fit anni anticipatio quot{us} est Concurrens. Sic igi-
tur ann{us} Cycli vltim{us}, 53 cont{in}et ſeptiman{as}. Quòd autem festa Sanctorum per istum diem vari-
entur, ſic patet: Si festum aliquod {in} hoc anno fue-
rit {in} dıe dom{in}ico, {in} anno ſequenti idem erit {in} die
Lunæ: ſi Biſext{us} fuerit, {in} die Martis. Hæc ea-
dem variatio eſt per ſingulorum menſium Calend{as}. Vnde ad habendum generaliter & artificioſe quota
feria quilibet menſis {in}cipiat, {in}uenti ſunt duo nume
ri, Concurrens ſcilicet & Regularis ſolaris.

EST autem Concurrens numer{us}, ſeptenarium
non excedens, proueniens ex ſuperabundantia anni
diuiſi per ſeptiman{as}. Numer{us} dico largè, vt vni-
t{as} numer{us} appelletur: quoniam quandoque vnit{as}
est Concurrens. Non excedens ſeptenarium dico,
quia Concurrens ſeptem non tranſit, ſed petit aſſem. Cùm enim ſeptem ſint feriæ tantùm {in} ſeptimana,
& Concurrens cum Regulari habeat ostendere pri-
mam feriam menſis, neuter eorum excedet ſeptena-
rium. Proueniens ex ſuperabundantia dico, quoniam
ille dies, qui rel{in}quitur vltra ſeptiman{as} {in} anno,
est cauſa Concurrentis,

Prim{us} igitur ann{us} Cycli ſolaris vnitatem ha-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer