Full text: de Sacrobosco, Johannes: Sphaera Ioannis de Sacrobosco

Lunari ſubiecta globo, qui ſeptim{us} aur{as}

Ambit, & æternis mortalia ſeparat aſtris.

Magn{us} autem Ann{us} est ſpacium temporis, {in}
quo planetæ omnes ſimul cum ſtellis fixis firmamenti
vniuerſis, ad loca, quæ {in} prima orig{in}e mundi te-
nuerunt, reuertuntur. De quo Ioſeph{us} ſic mem{in}it: Null{us} ad vitam modernam & annorum noſtrorum
breuitatem vitam comparans antiquorum, falſa pu-
tet eorum ſcripta, quæ nunc haud ediſcere poſſet, ſi
ſexcentos viueret annos. In tot enim annorum cir-
culis magn{us} completur ann{us}. Sed Philoſophorum
verior exiſtit ſententia, qui magnum annum. 15000. annorum ſumma definiunt, qui eſt ann{us} toti{us} mun
di. Vnde verſ{us},

Millia ter qu{in}que mund{us} complectitur annos,

Vt Plato teſtatur, quos magnum nuncupat annum.

Ex his bis centum, min{us} vno, millia quinque,
Præceßère tuæ noua legis tempora Chriſte.

Veruntamen ann{us} mundi perfect{us}. 36000. Solis reuolutiones ex eiuſdem ratione ſubſultanti-
b{us}, cont{in}ere videtur.

58. DE ANNO SOLARI .

CVM itaque multiplex ann{us}, & cæteris o-
mnib{us} omißis duo ſpecialiter à Computiſta
{in}tendantur, ſcilicet Solaris & Lunaris: de
digniori pri{us} est pertractandum, ſcilicet de Solari. Est igitur ann{us} Solaris ſpacium temporis, quo Sol
à quocunque quatuor punctorum Zodiaci, æquali-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer