Volltext : Illiger, Johann Karl Wilhelm: Caroli Illigeri prodromus systematis mammalium et avium additis terminis zoographicis utriusque classis, eorumque versione germanica

II.  Ambulatores.  14.  Coraces.
227
Crista  pilei  et  narium  densa  alta,  plumis  apice  revolutis. ¬
  Collum  jugulo  cute  laxa  paleariformi  nuda, ¬
  supra  et  parauchenio  fasciculo  plumarum  pendulo ¬
  alatum.
Pedes  ambulatorii,  mediocres,  congrui.  Acropodia ¬
  scutulata.
Species:  Cephalopterus  ornatus  Geoffroi  Annal.
du  Museum.  XIII.  235.
Obs.  Hoc  et  sequens  genus  mihi  adhuc  obscura
sunt.  Geoffroy  1.  c.  duo  alia  nova  genera  exhibet, ¬
  quibus  nomina  sunt:  Gymnocephalus  et
Gymnoderus,  at  Corvum  calvum  et  nudum ¬
  LinGmel.  quos  illis  generibus  distinxit,  Ampelidibus ¬
  annumero,  celeberrimos  viros  LeVaillant ¬
  et  Temminck  secutus.  Genera,  quae  sola
ptilosi  distingui  possunt,  evitare,  natura  nobis
suadere  videtur;  neutiquam  vero  nego,  plumarum ¬
  structuram,  accuratius    consideratam,
quondam  characteres  bonos  suppeditaturam  esse.
GENUS  56.  GRACULA  Lin.  Lath.  Cuv.  LaCép.  Daudin. ¬
  Dumer.  (Atzel  Germ.  Mainate,  Gracule ¬
  Gall.  Grakle  Angl.)
Rostrum  mediocre,  rectum,  validum,  cultratum,
maxillae  apice  deflexo.
Nares  ante  basin  maxillae  sitae,  oblongae,  patentes, ¬
  nudae.  Lingua  cartilaginea  apice  acuto,
saepius  bifido.
Caput  hinc  inde  deplumatum  carunculatum.
Pedes  ambulatorii,  mediocres,  congrui.  Acropodia ¬
  scutulata.
Species:  Gracula  religiosa  Lin.
Obs.  Plures  Turdi  et  Ampelides  Graculis  illis,  Grac.
religiosae  similibus,  falso  annumerantur.
15.  (10)  Familia.
Sericati  (Seidenvögel).
Rostrum  breviusculum,  basi  depressum,
grypanium, ¬
  dertro  deflexo,  rictu  amplo.
Alae  mediocres.
Pedes  ambulatorii,  mediocres,  congrui.
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer