DE VIRIBUS ELECTRICITATIS ETC.
101
Licet enim ad musculares contractiones obtinendas necesse
plerumque sit arcus extremitatem unam nervis extra musculos
apponere , alteram ut diximus musculis; non inde tamen sequi ¬
videtur, nervos propria pollere electricitate, ut proinde
una in his, in musculis altera sedem habeat; quemadmodum
in leydensi phiala, etsi una arcus extremitas externae ejusdem
phialae superficiei, altera ejusdem conductori soleat applicari,
ut electricitatis excursus ab una ad alteram fiat superficiem,
minime tamen inferre licet electricitatem, quae in conductore -
se prodit, peculiarem esse, et ab ea, quae intra phialae
fundum fuerit collecta, dissimilem; quin immo constat eam ad
intimam, oneratamque superficiem omnino spectare, ambasque
electricitates, etsi contrarias, in eadem ipsa phiala contineri.
Quocirca si magnus contractionum, quae in praeparato animali ¬
obtinentur, numerus spectetur, cui sane minime respondere ¬
posse videtur exigua illa electricitatis quantitas, quae
in exigua nervi parte post sectionem in praeparatis musculis
superstite contineretur; si praeterea ea multa a functionibus animalibus ¬
petita argumenta considerentur, quae nerveum fluidum ¬
jam a nobis electricum demonstratum libere per nervos,
celerrimeque excurrere aperte declarant; si demum non obscura, -
neque difficilis attendatur phoenomenorum ex utraque electricitate -
in ipso musculo insidente explicatio, ut postea ostendemus, ¬
non abs re esse videbitur conjicere , musculum propriam ¬
esse exploratae a nobis electricitatis sedem, nervum autem ¬
conductoris munere fungi.
His admissis non inepta forte, neque a veritate omnino abludens ¬
hypothesis, atque conjectura illa esset, quae muscularem ¬
fibram ad exiguam veluti quamdam leydensem phialam,
aut ad simile aliud electricum corpus referret, duplici eaque
contraria electricitate instructum; nervum autem phialae conductori ¬
quodammodo compararet, atque totum propterea musculum ¬
cum leydensium phialarum congerie quasi componeret.