Full text: Bernoulli, Daniel: Hydrodynamica s. de viribus et motibus fluidorum commentarii

HYDRODYNAMICÆ eſſe, quanta in aqua ſtagnante ad altitudinem a - b. Ubi notari poteſt eſſe al-
titudinem b ad altitudinem o S, ſi nulla motus impedimenta aliena ſint, vena-
que effluens in o non contrahatur, in ratione quadrata foraminis o & ſectionis
CE (aut c e).

205. Corollarium.

§. 11. Cùm b major eſt quam a, fit quantitas a - b negativa atque ſic
preſſio in ſuctionem mutatur, id eſt, latera canalis introrſum premuntur: tunc
autem res ita conſideranda eſt, ac ſi loco columnæ aqueæ CT ſuperincumben-
tis & in æquilibrio poſitæ cum aqua præterfluente, ſit columna aquea appen-
ſa e t, cujus niſus deſcendendi impediatur ab attractione aquæ præterfluentis: veluti ſi v. gr. amplitudo canalis c e æqualis ſit orificio o, tunc erit b = o S, nul-
la habita ratione motus impedimentorum accidentalium: hinc ſi tubulus ex ca-
nali deſcendat c r, hicque ſit aqua plenus à ſua origine c uſque in punctum t
cum orificio o ad libellam poſitum, manebit aqua c t ſuſpenſa ſine motu: ſi verò
punctum t infra o poſitum ſit, deſcendet aqua per tubulum cr, & effluet perpe-
tuo in r, neque tamen ut facile quis exiſtimare potuiſſet nondum hâc viſa theo-
ria, velocitas aquæ in r effluentis talis erit, quæ debeatur altitudini N P ſu-
pra r, etiamſi omnia impedimen@a auferantur, reſpondebit potius hæc velo-
citas, ſi modo tubulus admodum ſtrictus ſit ratione canalis, altitudini t r. Si punctum t altius poſitum ſit puncto o, aqua ſua ſponte aſcendet & cum
omnis canalem ingreſſa erit, aër per tubulum attrahetur, moxque vena aquea
in o effluens ab admixto aëre turbabitur pelluciditate atque ſoliditate orbata. Ap-
paret igitur, quando preſſio futura ſit affirmativa & quando negativa: nempe
eo major eſt in tubo preſſio, quo amplior eſt & quo humilius poſitus: Al-
titudo b eſt quidem in theoria = {1/nn} X oS, ſi {1/n} denotet rationem inter am-
plitudinem orificii & ejus tubi ſectionis, pro qua preſſio eſt definienda. Cum vero
obſtacula notabiliter diminuunt motum, conveniet potius in æſtimandis preſ-
ſionibus, ut'velocitas aquæ, qualis actu eſt, experimento cognoſcatur & alti-
tudo illi velocitati debita pro b ſubſtituatur: ſimiliter accuratius æſtimabitur
preſſio, ſi pro a non tam ponatur altitudo ſuperficiei aqueæ N P ſupra
effluxus locum, quam altitudo velocitatis, quacum aquæ actu effluant
ex canali eodem in loco abrupto: Hæ tamen correctiones non ſemper locum
habent: Iſtam vero theoriam generalem jam exemplis quibuſdam illuſtrabo.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer